Beda Venerabilis, De Ratione Computi, CAP. VIII
1 | Interrog. De Calendis, Nonis et Idibus, rogo ut edisseras nobis. - Resp. Priscis temporibus pontifici minori haec providentia delegabatur, ut novae lunae primum observaret aspectum, visumque regi sacrificulo nuntiaret. Itaque sacrificio a rege et minore pontifice celebrato, idem pontifex calata, id est vocata, in Capitolium plebe iuxta curiam Calabram, quae casae Romuli proxima est, quot numero dies a Kalendis ad Nonas superessent pronuntiabat, et quintanas quidem dicto quinquies verbo calo, septimanas repetito, septies praedicabat. |
2 | Interrog. Verbum calo quid interpretatur? - Resp. Verbum calo Graece, in Latinum sonat voco. Et hunc diem qui ex his diebus qui calarentur primus esset, placuit Kalendas vocari. Hinc et ipsi curiae ad quam vocabant, calabrum nomen datum, et classi quod omnis in eam vocaretur populus. Ideo autem omnis pontifex numerum dierum, qui ad Nonas superessent calando prodebat. |
3 | Quia post nonam lunam oportebat Nonarum die populares qui in agris essent confluere in urbem, accepturos causas feriarum a rege sacrorum, sciturosque quid esset eo mense faciendum. Unde quidam hinc existimant dictas quasi novae initium observationis, vel quia ab eo die semper ad Idus novem dies putarentur. |
4 | Interrog. Idus unde dictae sunt? - Resp. Porro Idus vocari placuit diem qui divisit mensem. Iduare enim et rustica lingua dividere est, unde vidua quasi valde divisa. Nonnullis placet Idus dictas vocabulo Graeco a specie, quia apud illos idea vocatur, quod ea die plenam speciem demonstret. |
5 | Interrog. Quando in Scriptura sancta Kalendas legimus, quomodo intelligendum est? - Resp. Quoties in Scriptura sacra Kalendas legimus, nihil aliud intelligendum est quam ortum novum lunae. Iuxta illud, numerum in Kalendis hic, id est in mensium exordiis offeretis holocausta Domino. Quia nimirum Hebraei non alia mensium exordia quam novilunia norunt. |
6 | Sed et Graeci et Aegyptii nullam in suis mensibus Kalendarum, Nonarum, Iduum distinctionem observant. Verum ab incipiente cuiusque mensis exordio, usque ad terminum eius, crescente simpliciter et inerrabiliter dierum currentium ordine, computando perveniunt, quorum Aegyptii quarto Kalendas Septembris, Graeci autem a Kalendis Decembris suum inchoant annum: Kalendae vocationes, Nonae nova observatio, Idus divisio interpretatur. |