Beda Venerabilis, De Ratione Computi, CAP. VI - De mensibus.
1 | Interrog. Unde dicti sunt menses? - Resp. Menses dicti a mensura, quia quisque eorum mensuratur. Sed melius a luna, quae Graeco sermone mene vocatur. Unde apud eos menese menses appellantur. Quam Hebraea quoque lingua etymologiam servare videtur. In eo quod Iesus filius Syrach, qui itaque Hebraice scripsit loquens ait, mensis secundum nomen est eius. |
2 | Interrog. Quomodo antiqui suos menses computabant? - Resp. Antiqui, menses suos non a solis, sed a lunae cursu computare solebant; unde quoties in Scriptura sacra, sive in lege servante legem, quota die mensis quid factum dictumve sit indicatur. Non aliud quam luna aetas significatur. A qua semper Hebraei, quibus credita sunt eloquia Dei, antiquo Patrum more menses observare non cessant. |
3 | Primum mensem novorum, qui Paschae caeremoniis sacratus est Nisan appellantes, qui propter multivagum lunae discursum, nunc in Martium mensem, nunc incidit in Aprilem, nunc aliquot dies Maii mensis occupat. Sed rectius Aprili deputatur, quia semper in ipso vel incipit, vel finit, vel totus includitur: ea duntaxat regula observata, ut quae quindecima post aequinoctium luna exstiterit, primum sequentis anni mensem faciat, quae vero ante novissimum procedentis. |
4 | Sic per ordinem duodecim menses lunares computant, quos propter lunae circulum qui viginti novem diebus, semis stat tricenis, unde tricenisque diebus alternantes. Secundo demum vel tertio anno exacto, mensem superfluum qui ex annuis undecim epactarum diebus confici solet, intercalent, chorus et praetexatus hanc esse causam dixerunt. |