monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3
Beda, De Ratione Computi, CAP. II - De hora. <<<     >>> CAP. IV - De nocte.

Beda Venerabilis, De Ratione Computi, CAP. III - De die.

1 Interrog. Dies quid est? - Resp. Aer sole illustratus.
2 Interrog. Unde sumpsit nomen? - Resp. Dies inde dictus est eo quod tenebras a luce disiungat ac dividat.
3 Interrog. Dixisti diem esse aerem a sole illustratum, cum principio creaturarum legimus tres esse dies ante solem conditum. - Resp. Verum est, in primordio creaturarum tenebrae erant super faciem abyssi. Dixitque Deus: Fiat lux, et facta est lux, et vocavit Deus lucem diem. Igiturque lux ab oriente emersa, fugatis tenebris, latitudineque sui fulgoris totam terram aequaliter perfulsit.
4 Primos ternos dies oriendo occidendoque velut sol terminavit; de qua luce luminaria formata esse creduntur.
5 Interrog. Quid a solari luce distabat? - Resp. Hoc quod caloris fetu carebat.
6 Interrog. Diffinitio diei quot modis dividitur? - Resp. Bifarie, hoc est vulgariter, et proprie.
7 Interrog. Vulgariter quomodo? - Resp. Vulgus namque omnem abusive solis praesentiam super terram appellat
8 Interrog. Proprie qualiter? - Resp. Proprie autem et naturaliter, dies viginti quatuor horis, id est, circuitu solis totum orbem lustrantis impletur, qui secum semper et ubique lumen diurnum circumferens spatio aereo tam noctu sub terras, quam supra terras in die creditur exaltari.
9 Interrog. Da amborum auctoritatem. - Resp. Dominus in Evangelio diem vulgarem diffinivit dicens: Nonne duodecim horae sunt diei? Moyses autem proprium ita descripsit, dicens: Et factum est vespere et factum est mane dies unus. Quem Hebraei et Chaldaei persequentes iuxta primae conditionis ordinem, diei cursum a mane usque ad mane diducunt, umbrarum videlicet tempus luci supponentes: at contra Aegyptii ab occasu ad occasum.
10 Porro Romani a medio noctis in medium umbrae. Et Athenienses a meridie in meridiem dies suos maluerunt computare. Divina autem auctoritas a mane usque ad mane, unum diem in Genesi appellat. Sed Domino resurgente, eadem in Evangelio, totius diei tempus a vespera sanxit vesperam, ut hominem de luce lapsum in tenebras, et deinceps e tenebris redire ad lucem significaret.
11 Ubi primus saeculi dies sit, hoc requiro. Principium saeculi et conditionis mundi secundum Aegyptios, quibus Abraham a Chaldaeis edoctus astrologiam advexit, XV Kalend. Aprilis die contigisse fertur, eo quod die zodiaci initium exstitisse, atque iuxta zodiaci divisionem eo die facta est lux, quo sol Arietis signum, revertens ad exordium, ingrediebatur. Qui quarto die conditionis, videlicet XII Kalendarum supradictarum incipiente, creatus est, quique pari spatio dividens lucem et tenebras sua praesentia absentiaque vernale aequinoctium eo die fecit cuius diei initio tunc eum coeli locum Oriens coepit, quem astrologi quartam partem Arietis esse dicunt.
12 Eumque post 365 dies et sex horas rediens, propter istas horas anno sequenti meridiem faciens, vernale aequinoctium intravit tertio vespere, quarto, medio noctis, quinto, rursus mane, sicut primo occurrit. In qua die invenitur sol non solum primam signi partem conscendisse, verum et quadrantem iam in ea die habere, ipsa est per naturam caput signiferi, duodecim signa quae particulae nominantur, initium habere et terminum.
13 Anatolius refert ibi quadrantem dici, ibi saltum incipere ac finiri: ibi annum magnum, hoc est planetarum cursum, exordium finemque sortiri. Luna eiusdem diei vespere plena orientis a medio apparens, quartam librae partem, quae est aequinoctium autumnale, tenuit, initiumque paschale suo exitu consecravit. Neque alia servandi Pascha est regula, quia ut aequinoctium vernale plenilunio succedente perficiatur; at si vel una die plenitudo lunae processerit, aequinoctium iam non prima mensis, sed ultimi, luna putetur.
14 Itaque non ab re est, quia tunc sol non primi, neque secundi vel tertii diei, sed quarti habet potestatem. Luna vero illuminata ab eo, cum stellis tandem ad vesperum noctis potestatem accipit. Sed verus ille sol qui est Christus, decurso tempore ante legem legalique atque prophetali gratia per se incipiente, nobis ortus est, suaeque lumine gratiae corpus Ecclesiae quosque virium praeveniens illuminavit.
15 Quia plenilunium Paschae ante aequinoctium fieri non potest. Ut nostrum Pascha aequinoctiali solis exortu, cuncta videlicet tenebrarum offendicula vincentis, nos vestrae devotionis plenilunio subsequente celebremus.
Beda Venerabilis HOME



Beda, De Ratione Computi, CAP. II - De hora. <<<     >>> CAP. IV - De nocte.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3