Beda Venerabilis, De Ratione Computi, CAPUT PRIMUM - De tempore.
1 | Interrogatio. Unde dicta sunt tempora? - Responsio. Tempora sunt dicta a temperamento, quia uniuscuiusque illorum spatium separatim temperatum sit. Seu quia momentis, horis, diebus, mensibus, annis, saeculisque et aetatibus, omnia mortalis vitae curricula temperentur. |
2 | Interrog. Quot modis ratio computus discretus est? - Resp. Tribus: ait enim, natura, aut consuetudine, aut auctoritate decurrit. |
3 | Interrog. Auctoritate quomodo? - Resp. Auctoritas bifarie divisa est: humana scilicet ratione et divina. |
4 | Interrog. Humana quomodo? - Resp. Ut sunt olympiades quatuor annorum, nundinae octo dierum, indictiones quindecim annorum. |
5 | Interrog. Divina quomodo? - Resp. Item septima die sabbatum agi septimo a rurali opere vetari. Quinquagesimum annum, iubileum vocari. |
6 | Interrog. Consuetudine quomodo? - Resp. Humana consuetudine firmatum est, ut mensis triginta diebus putaretur, cum hoc nec solis nec lunae cursui conveniat. Siquidem lunam duodecim horis minus, cum salva ratione saltus, solem vero decem horis et dimidia plus, qui solertius exquisierunt testantur. |
7 | Interrog. Natura quomodo? - Resp. Natura duce repertum est solis annum trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante confici. Lunae vero annum, si communis, trecentis quinquaginta quatuor: si Embolismus, trecentis octoginta quatuor diebus, terminari. Totumque lunae cursum decemnovennali circulo comprehendi. |
8 | Et errantia sidera suis quaeque spatiis zodiaco circulo circumferri. |