Beda Venerabilis, De Nominibus Locorum, T
1 | Tarsus, civitas metropolis Ciliciae provinciae, Paulo Apostolo gloriosa. |
2 | Theatrum, locus a spectaculo vocabulum mutuans, quod in eo populus desuper atque spectans ludos scenicos contemplaretur. |
3 | Thessalonica, civitas Macedoniae. |
4 | Thyathira, civitas Lydiae, quae est provincia Asiae, templo quondam Aesculapii famosa. Cuius civis erat illa Lydia porphyropolis, id est, purpurae venditrix, quae in Philippis fidem Christi suscepit. |
5 | Tyrus, metropolis Phoenicis in tribu Nephthalim, vigesimo prope milliario a Caesarea Philippi. Haec quondam insula fuit praealto mari septingentis passibus divisa, sed ab Alexandro terrae continens facta est, propter expugnationem multis in brevi freto aggeribus comportatis. Cuius maxime nobilitas conchylio atque purpura constat. |
6 | Troas, civitas Asiae maritima, eadem Antigonia dicta. |