monumenta.ch > Beda Venerabilis > S
Beda, De Nominibus Locorum, R <<<     >>> T

Beda Venerabilis, De Nominibus Locorum, S

1 Salamis, civitas in Cyprio insula, nunc Constantia dicta, quam, Traiani principis tempore, Iudaei, interfectis omnibus accolis, deleverunt.
2 Salomon, civitas maritima Cretae insulae.
3 Samaria, civitas regalis in Israel, in vertice montis Somer posita. Sed et omnis regio quae circa eam fuit, a civitate quondam nomen acceperat, media inter Iudaeam et Galilaeam iacens. Haec ab Herode Antipatri filio in honorem Augusti Caesaris Graeco nomine Σεβαστὴ, id est, Augusta, vocata est.
4 Samos, insula in mari Aeaego, in qua reperta prius fictilia vasa traduntur. Unde et vasa Samia appellata sunt.
5 Samothracia, insula in Carpathico sinu.
6 Sarona, quod interpretatur campestris, regio est a Caesarea Palaestinae, usque ad oppidum Ioppe pertingens. Et est hodieque locus pascendis gregibus aptus, quae iuxta soli qualitatem, Petro praedicante, fidei continuo fructus germinavit. Sed et inter montem Thabor et stagnum Tiberiadis regio Saronis appellatur.
7 Seleucia, civitas Syriae nobilis, in promontorio Syriae Antiochiae sita.
8 Sichem, civitas Iacob, nunc Neapolis dicta, iuxta sepulcrum Ioseph, quae a filio Emor regis sui vocabulum sumpsit, iuxta quam Dominus Samaritanae mulieri ad puteum loquitur, ubi nunc ecclesia fabricata est ex latere montis Garizim.
9 Sicilia tribus est distincta promontoriis, unde et a triangula specie Trinacria quondam vocata, mox a Siculo rege Sicilia dicta est. Primum promontorium dicitur Pelorum, et aspectat ad Aquilonem. Cui Messana civitas proxima est Italia [sic] promontorium Caenys duodecim stadiorum intervallo. Secundum dicitur Pachynum, quod respicit ad Euronotum. Tertium appellatur Lilybaeum, civitatem eiusdem nominis habens, et dirigitur in occasum.
10 Sidon, urbs Phoenicis insignis, olim terminus Chananaeorum, ad Aquilonem iuxta Libani montis ortum sita, et ipsa artifex vitri.
11 Sina, mons in regione Madian super Arabiam in deserto qui alio nomine Horeb appellatur. Unde dicitur: Et fecerunt vitulum in Horeb [Psal. CV], cum hoc Moses in Sina factum scripserit.
12 Syracusae, metropolis Siciliae sub promontorio Pachyno.
13 Syria, quae Hebraice Aram dicitur, regio est inter flumen Euphratem et mare Magnum, usque ad Aegyptum pertingens. Habet maximas provincias. Comagenam Phoeniciam, et Palaestinam, absque Sarracenis et Nabathaeis, quorum gentes sunt duodecim.
14 Syrtes, arenosa in mari Magno loca, multum terribilia et metuenda, eo quod ad se omnia diripere soleant, et appropinquanti vadoso mari haereant. Hae autem ad mare Aegyptium vicinae sunt, et pariter admiscentur.
15 Smyrna, civitas Lyciae provinciae in Asia, cuius Lucas ita meminit: Et pelagus Ciliciae et Pamphyliae navigantes, venimus in Smyrnam Lyciae [Act. XXVII], pro quo aliqui Codices habent venimus in Lystram, quae est Ciliciae. Porro Hieronymus, in libro Hebraicorum Nominum, Myrrham ponit, et interpretatur amara.
Beda Venerabilis HOME