monumenta.ch > Beda Venerabilis > R
Beda, De Nominibus Locorum, P <<<     >>> S

Beda Venerabilis, De Nominibus Locorum, R

1 Rhegium, civitas Siciliae maritima, viginti millibus passuum a promontorio Peloro secreta, cuius nomen Graece interpretatur diruptio, eo quod haec Siciliae pars quondam Brutio agro Italiae cohaerens, mox interfuso mari sit avulsa, quindecim millia passuum in longitudine freto, in latitudine autem mille quingenta iuxta columnam regiam. In quo freto est scopulus Scylla, item Charybdis, mare vorticosum, ambo saevitia clara.
2 Rhodis, Cycladum insularum nobilissima, et ab Oriente prima, quondam Ophiusa vocata. In qua urbs eiusdem nominis fuit aereo colosso famosa, septuaginta cubitorum altitudinis. Distat autem a portu Asiae viginti millibus passuum.
3 Roma, urbs in Italia, totius quondam orbis domina, a conditoris sui Romuli nomine sic vocata. Quam, propter eximiam virtutem, plerique scriptorum, quasi sola esset, Urbem appellare malebant.
Beda Venerabilis HOME