monumenta.ch > Beda Venerabilis > P
Beda, De Nominibus Locorum, O <<<     >>> R

Beda Venerabilis, De Nominibus Locorum, P

1 Pamphylia provincia est Asiae.
2 Paphus, civitas maritima in Cypro insula, Veneris quondam sacris, carminibusque poetarum famosa, quae frequenti terrae motu lapsa, nunc ruinarum tantum vestigiis quod olim fuerit ostendit.
3 Parthi, inter flumen Indum, quod est ab Oriente, et inter flumen Tigrim, quod est ab occasu, siti sunt, ut supra dictum est.
4 Patara, civitas Lyciae provinciae in Asia.
5 Perge, civitas Pamphyliae provinciae.
6 Philippi, civitas in prima parte Macedoniae.
7 Pisidia, provincia Asiae.
8 Pontus, regio multarum gentium iuxta mare Ponticum, quod Asiam et Europam disterminat, et propter plurimam ostiorum Danubii infusionem dulcius caeteris esse cognoscitur.
9 Ptolemais, civitas Iudaeae maritima prope montem Carmelum, quae quondam Acho dicta est. Est altera Ptolemais in Pentapoli provincia Africae, cuius supra memini.
10 Puteoli civitas, colonia Campaniae, eadem dicta Dicaearchea.
Beda Venerabilis HOME