1 | Oliveti mons, ad Orientem Ierosolymae torrente Cedron interfluente. Ubi ultima Domini vestigia humo impressa hodieque monstrantur. Cumque terra eodem quotidie a credentibus hauriatur, nihilominus tamen eadem sancta vestigia pristinum statum continuo recipiunt. Denique cum ecclesia in cuius medio sunt, rotundo schemate et pulcherrimo opere conderetur, summum tantum cacumen, ut perhibent, propter dominici corporis meatum nullo modo contegi et concamerari potuit, sed transitus eius iter ad coelum usque patet apertum. |