Beda Venerabilis, De Nominibus Locorum, I
1 | Iconium, civitas celeberrima Lycaoniae, et est altera in Cilicia. |
2 | Ioppe, oppidum Palaestinae maritimum, in tribu Dan, ubi hodieque saxa monstrantur in littore, in quibus Andromeda religata, Persei quondam viri sui fertur liberata fuisse praesidio. |
3 | Italia, regio in patria Romanorum, ab Italo rege vocabulum trahens, quae ab Africo et a Borea mari Magno cincta, reliqua Alpium obicibus obstruitur. |
4 | Iudaea, aliquando tota terra duodecim tribuum appellatur, aliquando duae tantum tribus, quae quondam Iuda vocabantur, ad distinctionem Galilaeae et Samariae, aliarumque in terra repromissionis regionum. Et notandum apud historicos quod Iudaea ad Palaestinam, Galilaea vero et Samaria ad Phoenicem pertineant. |