monumenta.ch > Beda Venerabilis > G
Beda, De Nominibus Locorum, F <<<     >>> H

Beda Venerabilis, De Nominibus Locorum, G

1 Galilaeae duae sunt. Una Galilaea gentium, vicina finibus Tyriorum in tribu Nephthalim. Altera circa Tiberiadem et stagnum Genezareth in tribu Zabulon.
2 Galatia, provincia Asiae, a Gallis vocabulum trahens, qui auxilium a rege Bithyniae evocati, regnum cum eo peracta victoria diviserunt. Sicque deinde Graecis admisti, primo Gallograeci, postea Galatae sunt appellati.
3 Gaza, civitas insignis Palaestinae, quae apud veteres erat terminus Chananaeorum ad meridiem. Sed antiquae Gazae locum vix fundamentorum vestigia demonstrant. Haec autem quae nunc cernitur in alio loco, pro illa quae corruit aedificata est.
4 Graecia, provincia quaedam Achaiae, quae a Graecis scriptoribus Hellas vocata est. In qua Athenarum civitas est quondam Attica dicta.
Beda Venerabilis HOME