monumenta.ch > Beda Venerabilis > F
Beda, De Nominibus Locorum, E <<<     >>> G

Beda Venerabilis, De Nominibus Locorum, F

1 Ab F incipientia non sunt, sed a Φ haec duo.
2 Phrygia, provincia Asiae Troadi superiecta, septentrionali sua parte Galatiae contermina, Meridiana Lycaoniae et Pisidiae, Mygdoniaeque, ab Oriente Cappadociam attingit. Duae sunt autem Phrygiae, quarum maior Smyrnam habet, minor vero Ilion.
3 Phoenicia, provincia Syriae cuius partes sunt Samaria Galilaea, et aliae plurimae regiones.
Beda Venerabilis HOME