Beda Venerabilis, De Nominibus Locorum, C
1 | Caesareae civitates duae sunt in terra repromissionis. Una Caesarea Palaestinae, in littore maris Magni sita, quae quondam Pyrgos, id est turris, Stratonis dicta est, sed ab Herode rege Iudeae nobilius et pulchrius et contra vim maris multo utilius instructa: in honorem Caesaris Augusti, Caesarea cognominata est. Cui etiam templum in ea marmore albo construxit. In qua nepos eius Herodes ab angelo percussus, Cornelius centurio baptizatus, et Agabus propheta zona Pauli ligatus est. Altera vero Caesarea Philippi, cuius Evangelii Scriptura meminit, ad radicem montis Libani, ubi Iordanis fontes sunt, a Philippo tetrarcha eiusdem regionis facta, et in honorem Tiberii Caesaris cognominata est. Sed et tertia Caesarea Cappadociae metropolis est, cuius Lucas ita meminit: Profectus ab Epheso et descendens Caesaream, ascendit, et salutavit Ecclesiam. |
2 | Cappadocia, regio in capite Syriae, id est, ad Septentrionem. |
3 | Carrlia, civitas Mesopotamiae, apud Romanos. Crassi clade, apud nos autem hospitio Abraham patriarchae, et parentis eius, morte nobilis. |
4 | Cenchre, portus Corinthiorum civitatis famosissimae. |
5 | Chaldaeorum regio inter Babyloniam et Arabiam, Tigrin et Euphratem. |
6 | Chanaan filius Cham obtinuit terram a Sidone usque ad Gazam, quam Iudaei deinceps possederunt eiectis Chananaeis. |
7 | Chius, insula ante Bithyniam, cuius nomen Syra lingua mastichem designat, eo quod ibi mastix gignitur. Hanc aliqui Chiam appellavere, a Chione nympha. |
8 | Cilicia, provincia Asiae, quam Cygnus amnis intersecat, et mons Amanus, cuius meminit Salomon, a Syria Coele separat. |
9 | Cyprus, insula in mari Pamphylio, quindecim quondam oppidis insignis, famosaque divitiis, et maxime aeris. Ibi enim prima huius metalli inventio et utilitas fuit. Cui in proximum est in finibus Ciliciae promontorium, et oppidum Veneris. |
10 | Cyrene, civitas in Libya, cuius regio etiam Pentapolitana vocatur, eo quod quinque urbibus maxime fulgeat, Beronice, Arsinoe, Ptolemaide, Apollonia, ipsaque Cyrene. |
11 | Cnidus, insula contra Asiam. |
12 | Coos, nobilissima contra Asiam insula, adiacens provinciae Atticae, et est eiusdem nominis oppidum in insula Calamna. |
13 | Corinthus, civitas Achaiae maritima. |
14 | Creta, Graeciae insula centum quondam urbibus nobilis, unde Hecatopolis dicta est. |