monumenta.ch > Beda Venerabilis > 51
Beda, De Natura Rerum, L. Incendium Aetnae. <<<    

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT LI. Divisio terrae. [

INC. AUCT. GLOSSAE.---Terrarum orbis universus Oceano cinctus, in tres dividitur partes, Europam, Asiam, Africam. Terra, ut testatur Hyginus, mundi media regione collocata, omnibus partibus aequali desinens intervallo, centrum obtinet. Oceanus autem regione circumductionis sphaerae profusus, prope totius orbis alluit fines. Itaque et signa occidentia in eum cadere existimantur. Regio autem terrae dividitur trifarie: e quibus una pars Europa, altera Asia, tertia Africa vocatur. Europam igitur ab Africa dividit mare, ab extremis Oceani finibus et Herculinis columnis. Asiam autem et Libyam cum Aegypto disterminat ostium Nili fluminis, quod Canopicon appellatur: Asia autem, ut ait B. Augustinus, a meridie per orientem usque ad septentrionem pervenit: Europa vero a septentrione usque ad occidentem, atque inde Africa ab occidente usque ad meridiem. Unde videntur orbem dimidium duae tenere, Europa et Africa: alium vero dimidium sola Asia. Sed ideo illae duae partes sunt, quia inter utrumque ab Oceano ingreditur, quidquid aquarum terras interluit, et hoc mare Magnum nobis facit. Totius autem terrae mensuram geometrici, centum octuaginta millium stadiorum aestimaverunt. Ambrosius in libro Hexameron: «Coelum legimus, coelum accipiamus. Terram legimus; terram intelligamus frugiferam. Quid mihi quaerere quid sit eius mensura circuitus, quam geometrae centum octuaginta millium stadiorum aestimaverunt? Libenter me fateor nescire quod nescio, imo nescire quod scire nihil proderit. Quemadmodum possumus comprehendere quod impossibile esse hominibus Scriptura demonstrat, dicente Domine: Quis mensus est manu aquas et coelum palmo, et universam terram clausam manu?» Marginibus ternis tellus haec cingitur omnis, Obliquatque latus per cunctas linea partes, Indorum terras, hinc Thetios aequora claudunt, Quas primo Titan ascendens lumine cernit: Hesperios fines, immanis terminat Indus, Ad Thylen veniens, qui nocte dieque relucet.

]


1 Terrarum orbis universus, Oceano cinctus, in tres dividitur partes: Europam, Asiam, Africam. Origo ab occasu solis, et Gaditano freto, qua irrumpens Oceanus Atlanticus in [A, maris . . . diffunditur.] maria interiora effunditur: hinc intranti dextera Africa, laeva est Europa: inter has Asia magnitudine compar est aliis duabus. Termini sunt amnes Tanais et Nilus.
2 XV passuum in longitudine quas diximus fauces Oceani patent: V in latitudine. Europa ergo ab occidente usque ad septentrionem, Asia vero a septentrione per orientem usque ad meridiem, atque inde Africa a meridie usque ad occidentem extenditur.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.236 bnf1615.273 bnf8671.61 bnf11130.83 bnf13013.47 csg248.92 csg250.145 csg251.44