monumenta.ch > Beda Venerabilis > 48
Beda, De Natura Rerum, XLVII. De Circulis terrae. <<<     >>> XLIX. De terrae Motu.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XLVIII. Gnomonica de iisdem. [

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Umbilici quem gnomonem appellant. Gnomonica inveniuntur a radiis solis. Stylo ad perpendiculum a planitie secundum rectum angulum erecto, qui, dum est in lumine, umbram necessario facit, quae ratio ad horologiorum descriptionem et mundi inclinationem et cosmographiam sane necessaria est. Sit itaque in proposito schemate umbilicus, id est, stylus erectus A B, qui splendente sole facit umbram, humili quidem sole longam, sublimi brevem. Sit itaque sol in D, radius a contactu umbilici ubi est A, descendit in G, efficiens umbram B G, dimidio breviorem: stylus enim sit pedum LX, umbra XXX, talis die aequinoctiali sit (solem semper intelliges in meridie) in Aegypto, eadem sit die solstitiali apud Coloniam Agrippinensium. Eodem die in oppido Syene nulla sit umbra, in meridie enim erit sol in A, radius vero recta descendit in B, quae ratio umbrarum, vergentibus ad meridiem et aquilonem continuo mutatur, veluti Germaniae plerisque locis hiberna umbra erit B C, sol enim erit in F. Dum autem sol est in E, fit umbra H B, duodecima parte longior quam umbilicus, quod fit Coloniae die aequinoctiali.

Duodecimam partem Tauri et quartam decimam Leonis. Quemadmodum ex signorum partibus antisiis constat, hoc sic fieri nequit. Duodecima enim pars tauri antisiam habet decimam octavam Leonis, non quartam decimam, veluti inferius copiosius docebimus de antisiis signorum. Legitur et apud Plinium aliter, sed neque hoc ad recentiorem partium distinctionem quadrat. Vide inferius de aequinoctio.

INC. AUCT. GLOSSAE.---Terraemotum vento fieri dicunt, eius visceribus instar spongiae cavernosis inclusae. Terraemotus autem illic fieri solet, ubi cava terrarum sunt, in quibus venti ingrediuntur, et faciunt terrae motum. Nam ubi arenosa est aut solidata, non ibi fit terraemotus. Huius autem terrae motatio pertinet ad iudicium, quando peccatores et terreni homines, spiritu oris Dei concussi, commovebuntur. Item: Terrae commotatio, hominum terrenorum ad fidem est conversio. Unde scriptum est: Pedes steterunt, et commota est terra, utique ad credendum.

]


1 Umbilici, quem gnomonem appellant, umbra in Aegypto meridiano tempore, aequinoctii die paulo plus quam [A, dimidium.] dimidiam gnomonis mensuram efficit. In urbe Roma nona pars gnomonis deest umbrae. In oppido Ancona superest quinta tricesima. In parte Italiae quae Venetia appellatur, iisdem horis umbra gnomoni par fit.
2 Simili quidem modo est super Alexandriam quinque millibus stadiorum, solstitii die medio nullam umbram [A, iaci scripsit Onesicratus, dux Alexandri. Sic et . . .] iaci. Sicut et in India supra flumen Hypasim: quod et apud Troglodytas quadragesimo quinto ante et post solstitium die fieri dicunt mediis XC diebus in meridiem umbra sita. Sed et in Meroe insula Nili, V millibus stadiorum a Syene bis in anno absumi umbras, sole duodevicesimam partem Tauri, et [A, duodecimam.] quartam decimam Leonis obtinente.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.235 bnf1615.272 bnf8671.61 bnf11130.82 bnf13013.47 csg248.91 csg250.143 csg251.44

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik