Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XLVII. De Circulis terrae.
1 | Octo circulis terra, pro dierum varietate, distinguitur. Primus ab Indiae parte Australi, per Rubri maris accolas, et Africae maritima ad columnas Herculis pervenit. Quo aequinoctii die medio gnomon VIII pedum, umbram IV pedes longam reddit. Dies vero longissimus XIV horas aequinoctiales habet. Secundus ab occasu Indiae per Medos vadit et Persas, Arabiam, Syriam, Cyprum, Cretam, Lylibaeum, et septentrionalia Africae contingens. |
2 | Umbilicus aequinoctio XXXV pedum, umbram XXIII pedes longam facit. Dies autem maxima XIV horarum est accedente his quinta parte unius horae. Tertius oritur ab Indis Imao proximis, tendit per Caspias portas, Taurum, Pamphiliam, Rhodum, Cycladas, Syracusas, Catinam, Gades: gnomonis cunctae umbram XXXVIII unciarum faciunt. |
3 | Longissimus dies horarum XIV atque dimidiae, cum tricesima unius horae. Quartus ab altero latere Imai per Ephesum, mare Cycladum, septentrionalia Siciliae, Narbonensis Galliae exortiva, Africae maritima tendit ad occasum. Gnomoni XXI pedum respondent umbrae XVI pedum. Longissimus dies habes horas XIV et tertias duas unius horae. |
4 | Quinto circulo continentur ab introitu Caspii maris Bactrii, Armenia, Macedonia, Tarentum, Tuscum mare, Baleares, Hispania, Media. Gnomonis septem pedes, umbris VI pedum. Maximus dies horarum XV. Sextus amplectitur Caspias gentes, Caucasum, Samothraciam, Illyricos, Campaniam, Etruriam, Massiliam. |
5 | Hispaniam, Terraconensem mediam, et inde per Lusitaniam. Gnomoni pedes IX umbrae VIII. Longissimus dies horarum XV addita nona parte unius horae. Septimus ab altera Caspii maris ora incipit, vaditque per Thraciae aversa, Venetiam, Cremonam, Ravennam, transalpinam Galliam, Pyrenaeum, Celtiberiam. Gnomoni XXXV pedes umbrae XXXVI. Amplissima dies horarum XV et quintarum partium horae trium. |
6 | Octavus a Tanai per Maeotim lacum, et Sarmatas, Dacos, partemque Germaniae Gallias ingreditur. Longissimus dies horarum XVI est. His circulis antiqui duos praeponunt, unum per insulam Meroen, et Ptolemaidam Rubri maris urbem, ubi longissimus dies horarum XII est, dimidia hora amplior: alterum per Syenem Aegypti, qui est horarum XIII. Duosque subiiciunt, primum per Hyper boreos et Britanniam, ubi est dies longissimus horarum XVII: alterum per Scythicum, a Riphaeis iugis in Thulen in quo dies continuantur noctesque per vices. |