1 | Nilo flumine, quod inter ortum solis et Austrum enascitur, pro pluviis utitur Aegyptus, propter solis calorem imbres et nubila respuens. Mense enim Maio, dum ostia eius, in quibus in mare influit, Zephyro flante, undis eiectis arenarum cumulo praestruuntur, paulatim intumescens, ac retro propulsus, plana irrigat Aegypti; vento autem cessante, ruptisque arenarum cumulis, suo redditur alveo. |