monumenta.ch > Beda Venerabilis > 41
Beda, De Natura Rerum, XL. Cur mare non crescat. <<<     >>> XLII. De mari Rubro.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XLI. Cur sit amarum. [

IOAN. NOV. SCHOLIA. Sed in dulcibus aquis lunae alimentum esse, sicut solis in mari. Ex eorum opinione loquitur qui sidera et stellas ignes arbitrantur, ac ali humoribus e terris ac maribus in sublime raptis: quod existimant plerique ex Homeri fabula originem duxisse: in Iliade enim recenset Iovem cum reliquis diis ad Aethiopas profectum epularum gratia. Physice intelligitur e loco nox, qua sidera et sol potissimum in Oceanum cadere videntur. Super hac opinione vide apud Strabonem libro primo.

]


1 Mare idcirco dicunt salsum permanere, tot fluminibus ac pluviis irrigatum, quod exhausto a sole dulci tenuique liquore, quem facillime trahit vis ignea, omnis asperior crassiorque linquatur. Ideoque summam aequorum [A, aquarum; C, aequoream.] aquam dulciorem esse [Note: A, profundo.] profunda. Sed in dulcibus aquis lunae alimentum esse, sicut solis in mari.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.233 bnf1615.270 bnf8671.61 bnf11130.81 bnf13013.46 csg248.90 csg250.140 csg251.42