monumenta.ch > Beda Venerabilis > 39
Beda, De Natura Rerum, XXXVIII. De natura aquarum duplici. <<<     >>> XL. Cur mare non crescat.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XXXIX. De aestu Oceani. [

IOAN. NOV. SCHOLIA. Superior commentarius (Figurae causa commentarium post Ioan. Nov. Scholia posuimus) recentioris est cuiusdam quam illae antegressae expositiones, quemadmodum facile colligitur tum ex sermonis habitu, tum ex tractatione laedon vel laedonae et malinae peregrinarum vocum; nos tamen schema et commentarium ut invenimus in exemplari manuscripto, excudendum dedimus. Quod vero ad aestus attinet (est enim hoc propter Ptolemaei Cosmographica, atque propter physica annotandum) non esse ubilibet, nec loca eadem semper obtinere aestus. Est enim causa quaedam ignea et occulta, qua undae sic impelluntur, maxime in faucibus littorum, quae usu longioris temporis sic evanescunt, veluti in arboribus et animalibus vitalis vegetatio paulatim emoritur. Hinc est quod quaedam veterum observata pro falsis atque incompertis habeantur: quemadmodum Ptolemaeus in littore Britannico plures recenset quam hodie in his littoribus inveniuntur: tum quae de memorabili illo aestu inter Atticam et Eubaeam (quem Euripum vocant Graeci) longe aliter res deprehenditur nunc atque a veteribus memoriae mandatum est. In Ptolemaei tabulis, quia interpres Graecam dictionem non vertit (quod tamen commode fieri potuisset) Graecae dictionis ignarus, eo loci oppidum eius nominis positum arbitratur. Aristoteles auctor est (quanquam a quibusdam scribatur eum doloris impatientia victum, quod in Euripo reciprocationis causam invenire nequiret, in mare hoc praecipitem sese dedisse, adiecta causa mortis, quam iis verbis prodidit: Aristoteles Euripum capere nequivit, at ipse capiet Aristotelem) hanc reciprocationem venire ex occultis flatibus, qui aere in cavitatibus horum locorum constricto, expellantur. Fieri enim putat maxime in locis angustis; et ubi littora ex adverso facto concursu fretum efficiunt. Nam in loci angustia motus primum et maxime deprehenditur, qui in vago pelago propter latitudinem in immensum spargitur ac sic evanescit. Vide Aristot. lib. II. Meteorologiae.

Et per aequinoctia vel solstitia solito validus aestuans. Et hoc naturale est, quandoquidem quod Aristoteles quoque scriptum reliquit, hae temporum permutationes aera commovent propter violenta sidera, quae sunt in Ariete et Orione. Vide rursus Aristotelem libro II Meteoron.

VET. COMMENT. Ista rota (Vid. pag. seq.) pertinet ad concordiam maris et lunae, quae si concordat, maxima est, ut Beda docet in libro II de Temporum ratione. Nam aestus Oceani quotidie bis venire et remeare perhibetur; in ortu scilicet et occasu lunae. Ascensus autem ipsi in laedonas et malinas dividuntur, id est, in minores ac maiores aestus. Malina namque a maiore luna et laedona quasi laesa dicitur unde. Qui ascensus quando incipiant, vel quantum temporis teneant, signatum est in figura. Nam interior rotula trium partium mundi habet nomina. Spatium quod extra hanc est, aeris terram undique cingentis, typum gestat: unde et ventorum per aerem flantium nomina habet. Exterior sane rota aetates lunae habet, a prima usque ad tricesimam. Subter hanc, quae est linea circularis angustior, continens aquam, significat Oceanum, qui totum orbem circuit. At infra hanc ducta linea numerum continet dierum, quibus accedunt vel recedunt praefati aestus. Unde semper contra primum numerum est foris signatum quota luna incipiat quisque eorumdem accessuum ad malinae vel laedonae exortum.

(De concordia maris et lunae.)

]


1 Aestus Oceani lunam sequitur, tanquam eius aspiratione retrorsum trahatur, eiusque impulsu retracto refundatur, qui quotidie bis adfluere et remeare, unius semper horae dodrante et semiuncia transmissa, videtur, eiusque omnis cursus in laedones et malinas, id est, in minores aestus dividitur et maiores. [Laedon . . . . septem recurrit om. A, B, C.] Laedon enim VI accurrit horis, totidemque recurrit; Malinas vero V accurrit horis, sed septem recurrit. Sed laedon a quinta [Aom. et a vicesima.] et a vicesima luna inchoans, quot horis [A, B, accurrit.] occurrit tot et recurrit. Malinas autem a [XXI sive XXVIII, B.] XIII et a XXVIII incipiens, citior in accessu, sed tardior in recessu, septem diebus et [B, quindecim.] duodecim horis perseverat, in medio sui semper lunam primam et decimam quintam ostendens, et per aequinoctia vel solstitia solito validius exaestuans. Per octonos [A quoque pro autem.] autem annos ad principia motus, et paria incrementa certissimo lunae revocantur ambitu: illa semper [A, aquilonaria . . . austros.] aquilonia tenente mitiores, quam cum in austro digressa propiore nisu vim suam exercet.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.232 bnf1615.269 bnf8671.61 bnf11130.79 bnf13013.45 csg248.90 csg250.139 csg251.42

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik