1 | Aquarum duplici natura formantur et reformantur omnia quae cernuntur in terra. Nam salsae in mari convenientes mortalibus fructus nutriunt in terris et aere, dulces aptius alendis fructibus sitique sedandae congruunt. Sed quae harum naturalis sit quaeritur. Utraque autem deprehenditur, dum in alterutrum refundi, haec per marinorum olerum cineres, illa per humum diffusa queant - maris vero fretibus crebris terrarum spacia distinguuntur, ut et gentium terminos intercludant, et alternis opibus omnes provincias per commercia ditent. |