monumenta.ch > Beda Venerabilis > 37
Beda, De Natura Rerum, XXXVI. Signa tempestatum vel serenitatis. <<<     >>> XXXVIII. De natura aquarum duplici.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XXXVII. De pestilentia. [

IOAN. NOV. SCHOLIA. Pestilentia nascitur aere vel siccitatis, vel caloris, vel pluviarum intemperantia. Pestilentia unde nascatur, quemadmodum et alii eventus rerum naturalium, etiam a physicis quaeritur, quanquam tota haec disputatio ad medicos abiicienda sit, existimant multi venenoso halitu ex terra coorto, quem sol dum venenum fervet, in aera adducit, qui longe lateque hoc veneno infectus (inficitur enim unus omnium et facillime et maxime) vicissim corpora non hominum modo, sed et quadrupedum et avium etiam hoc afflatu inficit: itaque ad solem, quem alias tamen medicum faciunt poetae, huius luis causam referunt, vocantque Apollinem a Graeco ἀπολεῖν, quod perdere significat. Sunt de hac re non inelegantes nec iniucundi versiculi Lucretii poetae in primis vetusti, quos ascribam; conveniunt enim cum hac sententia Bedae: Nunc ratio quae sit morbis, aut unde repente Mortiferam possit cladem conflare coorta Morbida vis hominum generi pecudumque catervis, Expediam. Primum multarum semina rerum Esse supra docui, quae sint vitalia nobis: Et contra, quae sint morbo mortique necesse est Multa volare: ea cum casu sunt forte coorta, Et perturbarunt coelum, fit morbidus aer. Atque ea vis omnis morborum pestilitasque Aut extrinsecus, ut nubis, nebulaque superne Per coelum veniunt, aut ipsa saepe coorta De terra surgunt, ubi putorem humida nacta est Intempestivis pluviisque et solibus icta. Nonne vides etiam coeli novitate et aquarum Tentari, procul a patria quicunque domoque Adveniunt, ideo quia longe discrepitant res. Nam quid Britannis coelum differre putamus, Et quid in Aegypto est, qua mundi claudicat axis, Quid ni quod in Ponto est, differri et Gadibus, atque Usque ad nigra virum percoctaque secla calore: Quae cum quatuor inter se diversa videmus Quatuor a ventis, et coeli partibus esse, Tum color et facies hominum distare videtur, Largiter et morbi generatim secla tenere.

]


1 Pestilentia nascitur ex aere, vel siccitatis, vel caloris, vel pluviarum intemperantia, pro meritis hominum corrupto, qui spirando vel edendo perceptus luem mortemque generat. Unde saepius omne tempus aestatis in procellas turbinesque brumales verti conspicimus. Sed haec cum suo tempore [A, B, evenerint.] venerint, tempestates; cum vero alias, prodigia vel signa dicuntur.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.232 bnf1615.269 bnf8671.61 bnf11130.79 bnf13013.45 csg248.89 csg250.138 csg251.42