monumenta.ch > Beda Venerabilis > 36
Beda, De Natura Rerum, XXXV. De nive. <<<     >>> XXXVII. De pestilentia.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XXXVI. Signa tempestatum vel serenitatis. [

BRIDEF. RAM. GLOSSAE.---Sol in ortu suo maculosus. Prognostice loquitur. Prognostica enim dicuntur rerum futurarum signa.

Praesagit. Sagare, est acute sentire, ex quo sagaces dicti sunt canes.

Cum Delphini undis saepius exsiliunt. Delphini obviam ventis pergunt, ne venti eos in undis collectos ad littora allidant, et ad mortem consumant.

IOAN. NOV. SCHOLIA. Sol in ortu suo maculosus. Pertinet etiam ad rerum naturam tempestatum per prognostica consideratio, utilis in agris rem agentibus; quae non a sole ac luna rebusque coelestibus tantum, quanquam ab his potissimum, sumuntur: sed ab animalibus, tum etiam rebus vita carentibus. Purus oriens, et non fervens, quemadmodum a Plinio scriptum est, serenum diem nuntiat. Sol si pallidus, hibernam grandinem: si serenus occidit, ac rursus pridie serenus oritur, praesagium indubitatae serenitatis.

Vel sub nube latens. Praesertim si veluti trabs superiori e loco solis globo immineat, ac eadem mox condatur.

Si rubeat, sincerum. Si ante exortum nubes rubescunt, venti erunt: si cum his nigrae copulentur, miscentur venti imbribus. Si occidens, et rursus mane oriens rubeat, pluvias praesagit: at si nubes circa occidentem rubescunt, serenum fore eum qui sequetur.

Si pallidus in nigras nubes, aquilonem ventum. Si a solis exortu nubes dextra ac sinistra dispelluntur, praesagium est ventorum cum imbribus; aspera vero tempestas si cum pluvia occidit.

Luna quarta si rubeat. Quarta luna maxime in praesagiis observatur; si splendens ac puro nitore fulserit, serenitatem; si rubicunda, ventos; si nigra, pluvias. Pari modo observatur διχότομος, ἀμφίκυρτος, Πανσέληνος: rursus διχότομος, deinde ἀμφίκυρτος, hinc μηνοειδὴς, et postremo silens: id est, prima, quarta, septima, decima, decima quinta, decima nona, vigesima tertia, vigesima septima, et interlunium.

]


1 Sol in ortu suo maculosus, vel sub nube latens, pluvium diem praesagit. Si rubeat, sincerum; si palleat, tempestuosum; si concavus videtur, ita ut in medio fulgens radios ad Austrum et Aquilonem emittat, tempestatem humidam et ventosam; si pallidus in nigras nubes occidat, aquilonem ventum. Coelum si vespere rubet, serenum diem; si mane, tempestuosum significat.
2 Ab Aquilone fulgur, et ab Euro tonitrus tempestatem, et ab Austro flatus aestum portendit. Luna quarta si rubeat quasi aurum, ventos ostendit; si summo in corniculo maculis nigrescit, [A, pluviale.] pluvium mensis exordium; si in medio, plenilunium serenum. Item cum aqua in nocturna navigatione scintillat ad remos, tempestas erit.
3 Et cum Delphini undis saepius exsiliunt, quo illi feruntur, inde ventus exsurget, et unde nubes discussae coelum aperiunt.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.231 bnf1615.269 bnf8671.61 bnf11130.79 bnf13013.45 csg248.89 csg250.137 csg251.41

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik