INC. AUCT. GLOSSAE.---Nives aquarum vapore, necdum densato in guttas, sed gelu praeripiente formantur, quas in alto mari non cadere perhibent. Denique ait beatus Ambrosius, quod plerumque glacialibus ventorum flatibus rigentes aquae solidantur in nivem, et rupto aere nix funditur. Simili quoque ratione grandinum coagulatio fit. Aquae enim nubium rigoreventorumque, stringuntur in glaciem, atque durescunt. Dehinc glacies ipsa partim fragore ventorum comminuta in fragmine, partim solis vapore soluta frustatim ad terram dilabitur. Quod autem rotunda videtur, hoc solis calor facit, et mora refrenantis aeris, dum per longum spatium usque ad terras currit. Figuraliter namque grando perfidiae duritia est, torpore malitiae frigida. Nix enim, homines increduli sunt, frigidissimi atque pigri, et ad infima torpore mentis depressi. Item alio intellectu: Nives homines sunt dilectione frigentes, qui etiam etsi existant candidi puritate baptismatis, non fervent spiritu charitatis.