IOAN. NOV. SCHOLIA.---Grandinis lapilli ex stillis pluviae. Grando differt a nive, modo, loco et tempore: etenim nix modice concreta est flocci instar, aut tosti salis, grando in solidam glaciem. Nix fit in nubibus, grando inferiore loco: pluvia namque inter cadendum propter repentinam mutationem calidi et frigidi congelatur antiperistasi, unde montes nivosi sunt, sed sine grandine, inferiore loco enim fit: fit denique nix frigidis locis temporibusque, at grando temperatis.
Sed citius nive solvuntur. Quaecunque antiperistasi fiunt, statim redeunt ad naturam, quae causa est ut grando statim solvatur.
Et interdiu saepius quam noctu decidunt. Noctes propter absentiam solis frigidae sunt, at grandines fiunt dum gelidus humor tepido aere excipitur.