monumenta.ch > Beda Venerabilis > 33
Beda, De Natura Rerum, XXXII. De nubibus. <<<     >>> XXXIV. De grandine.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XXXIII. De imbribus. [

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Sed pluvias vocamus lentas et iuges. Pluvia generale nomen aquarum omnium coelestium est, ros enim sublimi non fit, nec pluvia dicitur. Nimbi repentini sunt et praecipites; hos Aristoteles vocat λαβρότερα: aliud genus est minutissimis guttis, densis tamen atque instar roris cadens, quod idem auctor ψεκάδα; imber autem est moderatus, neque rorulentus, neque praeceps.

]


1 Imbres ex nubium concreti guttulis, dum in maiores stillas coeunt, aeris amplius non ferente natura, nunc vento impellente, nunc sole dissolvente pluraliter ad terras dilabuntur. Sed pluvias vocamus lentas et iuges: nimbos autem repentinos et praecipites.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.231 bnf1615.268 bnf8671.61 bnf11130.78 bnf13013.45 csg248.89 csg250.137 csg251.41