monumenta.ch > Beda Venerabilis > 31
Beda, De Natura Rerum, XXX. Ubi non sint, et quare. <<<     >>> XXXII. De nubibus.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XXXI. De arcu coeli. [

BRIDEF. RAM. GLOSSAE.---Ex sole adverso. Dum nubes e regione solis sunt, formatur iris: sciendum etiam quia de luna formatur, quando in plenilunio est.

Instar cerae imaginem annuli reddentis. Imago enim annuli arcus est: quia sicut imago in cera exprimitur cuiuslibet rei, sic nubibus solis imago figuratur.

INC. AUCT. GLOSSAE.---Arcus in aere quadricolor ex sole adverso nubibusque formatur. ARCUS, id est, iris. Est enim iris solaris corporis impressio. Quadricolor, id est, quatuor colorum. Nubibusque formatur. Nubes parva nobis videtur, adeo tamen magna est, ut plerumque solem nobis occultet, et radios ipsius in ipsam refringat. Repulsa, id est, repercussa acies illius radii. Cavae nubi, id est, densae. Dum nubes e regione solis sunt, formatur iris. Sciendum etiam, quia de luna formatur, quando in plenilunio est. In solem, id est, contra solem. Refringitur, id est, repercutitur. Instar, ad exemplum vel ad similitudinem, cerae. Reddentis imaginem annuli. Imago enim annuli arcus est: quia sicut imago in cera exprimitur cuiuslibet rei, sic nubibus solis imago figuratur. Qui, scilicet arcus. De coelo igneum, id est, rubeum trahit colorem. De aquis, id est de mari. Purpureum, id est, rosaceum. De aere hyacinthinum: ipsum in modum hyacinthi lapidis. De terra gramineum, id est viridem. Rarius autem aestate quam hieme, id est, formatur arcus in aere: quia maiores nubes fiunt in hieme quam in aestate. Et raro noctibus, scilicet formatur: quia de pleno orbe solis efficitur. Nec cernitur, scilicet in nocte, nisi in plenilunio, utpote de luna refulgens. Item: Sine sole et nubibus nunquam apparet arcus, quia ex tepore radii solis species eius formatur. Quadricolor enim est, et ex omnibus elementis in se rapit species. De coelo enim trahit igneum colorem, de aquis purpureum, de aere album, de terris colligit nigrum. Hic autem arcus pro eo quod a sole resplendet in nubibus, Christi gloriam indicat, in prophetis ac doctoribus refulgentem. Alii ex duobus coloribus eius, id est, aquoso et igneo duo iudicia significari dixerunt: unum per aquam, dum impii perierunt in diluvio: alterum, per quod postmodum peccatores cremandi sunt in inferno. Item iris Graece, Latine dicitur arcus. Arcus in die pluviae paret, et est signum propitiationis, dicente Domino tempore diluvii ad Noe: Ponam arcum meum in nubibus, et recordabor foederis mei, etc. In arcu vero duo sunt colores principales, viridis scilicet, id est, aquosus et rubeus: in quibus nimirum designatur aperte aqua baptismatis, et sanguis redemptionis, vel gratia Spiritus sancti. Per haec duo ab omnibus emundamur peccatis. De quibus duobus mysteriis tota Ecclesia cingitur, et per haec in novitatem gratiae Dei renovatur. Vel per duos colores possumus intelligere duo iudicia: unum, quod factum est per aquam: atque aliud, quod faciendum est per ignem.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Arcus in aere quadricolor. Aristoteles in Meteoris, lib. III, trium duntaxat, quorum rationem reddit, colorum meminit.

Et raro noctibus. Cernitur et nocturna iris, sed raro. Aristoteles aetate sua intra sexaginta annos, semel noctu visam, nec unquam nisi decima quinta dum plena est.

]


1 Arcus in aere quadricolor, ex sole adverso nubibusque formatur, dum radius solis immissus cavae nubi, repulsa acie in solem refringitur, instar cerae imaginem annuli reddentis: qui de coelo igneum, de aquis purpureum, de aere hyacinthinum, de terra gramineum trahit colorem. Rarius autem aestate quam hyeme, et raro noctibus [A, B, vapores rarae . . . densentur.] nec nisi in plenilunio cernitur, ut pote de luna refulgens.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.231 bnf1615.268 bnf8671.61 bnf11130.78 bnf13013.45 csg248.89 csg250.137 csg251.41