monumenta.ch > Beda Venerabilis > 29
Beda, De Natura Rerum, XXVIII. De tonitruo. <<<     >>> XXX. Ubi non sint, et quare.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XXIX. De fulminibus. [

BRIDEF. RAM. GLOSSAE.---Quam fulgorem ad oculos penetrare. Visus caeteris sensibus acutior et subtilior est: quapropter licet ignis fulminibus et sonitus tonitrus simul fiant, ante tamen ignis videtur quam tonitrus audiatur.

Vaporaliter. Vapor est emanatio vel exhalatio terrae, quando videlicet aqua de imis terrae, utmodum in tenuissimis nebulis exhalando, sursum ascendit.

Caumaliter. Cauma Graece, calor Latine. Zetos etiam Graece, calor latine. Hinc zetae dicuntur assae balneae: et zetarius dicitur qui praeest zetis, id est, balneis.

Subtilioribus elementis. Hinc apparet quod ignis coelestis penetrabilior sit quam ignis terrestris, cuius effectus invisibilis est, sed videtur per calores et colores.

INC. AUCT. GLOSSAE.---Fulmina nubium attritu nasci in modum silicum collisorum. Cum nubila invicem in se fuerint collisa, illico fulmina emittuntur, dehinc sequuntur tonitrua: quae licet tardiora sint sonitu praecedente, concussi luminis claritate, pariter tamen cum fulgure emittuntur. Sed eorum sonitus tardius penetrat aures, quam oculos splendor fulguris, ad instar securis arborem procul caedentis: cuius quidem ante cernis ictum quam ad aures perveniat sonitus. Fit enim fulmen, nube, imbre et vento. Nam cum ventus in nubibus vehementer agitatus est, sic incalescit, ut accendatur: dehinc ut praedictum est, fulgura et tonitrua simul exprimuntur: sed illud celerius videtur quod clarum est: hoc autem ad aures tardius pervenit. Post fulminis autem ictum ventorum erumpere violentiam, sicque furorem tempestatis, quem in nubibus conclusi agebant, exeuntes ad terras emittunt. Horatius: Feriuntque summos fulgura montes.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Sed sonitum tardius ad aures, quam fulgorem ad oculos penetrare. Sonum cum igne fieri certum est, collisione enim facta, statim incendium emicat: quod verò cernatur citius fulgetrum quam tonitruum audiatur non est alia ratio, nisi quod lux ocior est plaga. Lumen enim repente et sine successione aerem illustrat, quemadmodum lucerna loco tenebroso illata, statim omnia plena fiunt luce, ad quaecunque loca radius ignis pervenire potest: at sonus, qui fit aeris motione, tanquam lapide immisso in aquam stagnantem, quoquoversum a centro exeunt, innumerabiles circinationes paulatim ad terram pervenientes. Vide Aristotelem libro secundo de Anima.

Et ignem caumaliter de superioribus trahat. CAUMALITER adverbium traxit à Graeco καῦμα, quod calorem et aestum significat.

Ideo autem fulminis ignem vim habere maiorem ad penetrandum. Plura sunt fulminum genera: primum humidum, quod non urit quidem, sed infuscat; id ab Aristotele psoloen cognominatur. Sicca alia sunt non urentia etiam, sed dissipantia. Tertium est, quod a poetis, ut Aristoteles inquit, ἀργὲς dicitur. Plinius videtur interpretari clarum: mirificae naturae, quod dolia exhaurit intactis operimentis, nec ullo signo alio relicto. Aurum, aes, argentum intus liquatur, sacculis illis nullo modo ambustis: et Martia gravida, icta fulmine, partu exanimato, ipsa vixit citra ullum aliud incommodum.

]


1 Fulmina nubium attritu nasci in modum silicum collisorum, concurrente simul et tonitruo, sed sonitum tardius [A, ad aures.] aures, quam [Note: C, fulgur.] fulgorem oculos penetrare. Nam omnium rerum collisio ignem creat. [Hic in A habetur phrasis sequens: Ideo, etc.] Quidam dicunt, dum aer in se vaporaliter aquam de imis, et ignem caumaliter de superioribus trahat, ipsis confligentibus horrisonos tonitruorum crepitus gigni; et si ignis vicerit, obesse fructibus; si aqua, prodesse.
2 Ideo autem fulminis ignem vim habere maiorem ad penetrandum, quia [A om. nec.] subtilioribus elementis factus est quam qui nobis in usu est.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.230 bnf1615.268 bnf8671.61 bnf11130.78 bnf13013.45 csg248.88 csg250.136 csg251.41

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik