Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XXVII. Ordo ventorum.
1 | Ventorum quatuor cardinales sunt, quorum primus Septentrio, qui et Aparctias dicitur, flat rectus ab axe, faciens frigora et nubes; hinc dexter Circius, qui et Thrascias, faciens nives et grandines; a sinistris Aquilo, qui et Boreas, nubes constringens. Secundus cardinalis Subsolanus, qui et Apeliotes, ab ortu intonans solis, temperatus: cuius a dextris Vulturnus, qui et Caecias, cuncta desiccans; a sinistris Eurus, nubes generans. |
2 | Tertius cardinalis Auster, qui et Notus, humidus calidus, atque fulmineus, huic a dextris Euroauster, calidus; a sinistris Euronotus temperatus, calidus. Venti Australes quia ex humili flant, maiores in mari tempestates faciunt, quam Septentrionales. Ideoque post Austros fiunt noxii praecipue terrae motus. Quartus cardinalis Zephyrus, qui et Favonius, hyemem resolvens, floresque producens: cui dexter Africus, qui et Libs, tempestuosus, tonitrua generans, et fulmina; a sinistris Corus, qui et Argestes, in Oriente nubila, in India faciens serena. |
3 | Sunt etiam alii quidam peculiares quibusque gentibus venti, non ultra certum procedentes terminum, ut Atheniensibus Scyron, paulum ab Argeste deflexus; Narbonensibus Circius, qui nec ad Viennam quidem eiusdem provinciae pervenit urbem. Duo sunt autem extra hos, utique spiritus magis quam venti, aura et altanus. |
4 | Aura enim est lenis motus aeris in terra, altanus in pelago. |