monumenta.ch > Beda Venerabilis > 26
Beda, De Natura Rerum, XXV. De aere. <<<     >>> XXVII. Ordo ventorum.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XXVI. De ventis. [

BRID. RAM. GLOSSAE.---Ventus est aer, etc. Sicut nihil aliud est unda nisi commotio maris, sic non aliud est ventus nisi aer commotus.

INC. AUCT. GLOSSAE.---Ventus est aer commotus et agitatus, sicut flabello brevi potest approbari. Quidam autem aiunt ventos esse, eo quod ex aquis aer, ex aere venti nascuntur. Clemens autem auctor dicit, eo quod montes excelsi certis quibusdam in locis habeantur, et ex his velut compressus et coangustatus aer, ordinatione Dei cogatur et exprimatur in ventos: quorum spiramine et fructus germen concipiat, aestivusque ardor temperiem sumat, cum Pleiades igniti solis ardoribus incanduerint. Venti autem interdum angelorum intelliguntur spiritus, qui a secretis Dei ad salutem humani generis per universum mittuntur mundum. Item nonnunquam venti incentores spiritus poni solent, pro eo quod malae suggestionis flatu ad terrena desideria iniquorum corda succendunt: secundum quod scriptum est, Tollet eum urens ventus.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Ventus est aer commotus et agitatus, sicut flabello brevi potest approbari. Ventorum generationem tradit ex opinione Stoicorum. Putant enim Stoici, aerem, nubes, ventos, imbres, materia atque subiecto esse eadem, sed differre tantum pro diversis naturae affectionibus. Motum enim aerem et veluti percussum aut concussum esse ventos, eumdem constantem sine motione crassescere, atque imbres efficere: caeterum istud ut frigidum commentum, Aristoteles reprehendit. Reddenda namque erat ratio quae naturae vis aerem hoc pacto undelibet impellat: ipsaene partes veluti oriens aut septentrio, hoc modo aerem trudunt, et si sic fit, cur per intervalla flatus excitentur, et non potius sint perpetui. Sunt alii putantes hos spiritus esse quasi terrae anhelitum: quemadmodum antra et cava terrarum, sine flatu non sunt. Ad eamdem sententiam inferri potest commentum poetae in primo Aeneidos, in descriptione ventorum; sic enim habet: . . . . . Conversa cuspide montem Impulit in latus; illi, velut agmine facto, Qua data porta ruunt, ac terras murmure perflant.

Pro diversis autem partibus coeli, nomina diversa sortitur. Ordo et nomina ventorum ex diversis partibus horizontis sumuntur: sunt enim notae praecipue quatuor et in summa duodecim quas scriptores communi consensu acceperunt: qui enim plures faciunt quam duodecim, nauticam magis sequuntur quam physicen, quamque apud veteres, ne plures quidem quam quatuor positos scimus: sed ut tota haec res clare deprehendatur, descriptionibus agemus. Sit itaque horizon circulus, qui mundi partem conspectam ab inconspecta dividit, quem cernimus sub aperto coelo rotundo ambitu super terram. Sit in hoc circulo nota unde sol die aequinoctiali exoritur A: hinc ducatur linea in adversam partem, cuius terminus est B, occasus aequinoctialis: per hanc ducatur linea a dextris ad sinistram, sitque dextra pars H, meridiem ostendens, sinistra G septentrionem: ex his duobus limitibus invicem sese secantibus, in centro ad angulos normales statim quatuor loca emergunt in horizonte praecipua: deinde ducatur alia linea sinistrorsum ab F versus C, quorum F ostendit exortum solstitialem (Post orientis enim notam sol aestate oritur versus septentrionem), Cautem occasum hybernum; hunc limitem secet alius ab D versus E, quorum D orientem hibernum, E vero occidentem ex adverso ostendit aestivum: fiunt itaque ex quatuor his limitibus octo notae; sit insuper alia nota media inter septentrionem et exortum, hoc est, circuli arctici contactu K: ab hac per centrum circuli agatur linea in contrarium, sitque terminus M, hic eodem intervallo distabit a meridie versus exortum, quo prior ab oriente aequinoctiali versus septentrionem: alia deinde linea medio loco inter septentrionem et occasum aestivum a puncto I in contrarium signum N. Manifestum est igitur ex tribus exortibus, et totidem occasibus fieri sex notas, quas signant tres demetientes seu diametri, tum a meridie septimam, ab septentrione octavam, quam ostendit quartus diameter; tum a binis contactibus augustioris lineae iuxta G, et alterius iuxta H adiici reliquas quatuor, ut in summa sint duodecim notae in horizonte ex solis determinatione partim, et ex contactu arctici et antarctici cum horizonte, quemadmodum adiectum schema demonstrat. Quinque sunt in hoc circulo lineae parallelae, id est, aequidistantes. I K arcticum significat sequens exortum hibernum et aestivum: tertius exortum et occasum vernum, hoc est, aequinoctialem: quartus occasum hibernum et aestivum: quintus antarcticum: sextus nulli parallelus est: secat enim antedictas lineas. Quomodo igitur in horizontis designatione ex parallelorum terminis fiant diametri, ex quibus venti sibi mutuo contrarii flant, superius ex descriptione apparet.

]


1 Ventus est aer commotus et agitatus, sicut flabello brevi potest approbari, nec aliud intelligitur quam fluctus aeris, qui, ut Clemens ait, ex quibusdam montibus excelsis, velut compressus et coangustatus ordinatione Dei cogitur et exprimitur in ventos, ad excitandos fluctus, aestusque temperandos. Pro diversis autem partibus coeli nomina diversa sortitur.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.229 bnf1615.267 bnf8671.61 bnf11130.77 bnf13013.44 csg248.88 csg250.134 csg251.40

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik