monumenta.ch > Beda Venerabilis > 25
Beda, De Natura Rerum, XXIV. De cometis. <<<     >>> XXVI. De ventis.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XXV. De aere. [

BRIDEF. RAM. GLOSSAE.---Potestates aereae. Cum ergo coelum dicitur etiam ipse aer, ubi venti et nubes, et procellae, et turbines fiunt: nemo existimet haberi ibi daemonia mala, ubi solem et lunam, et stellas Deus ordinavit. Non enim arbitrari debemus in sidere statuto coelo habitare diabolum cum suis angelis, unde eos cecidisse credimus.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Aer est omne quod inani simile vitalem hunc spiritum fundit. Docent physici statim sub coelo non esse aerem, sed ignem: aeris enim regio supra nubes desinit. Ostendunt namque ignes nocturni, quorum alii e coelo in terram excutiuntur, alii in directum feruntur ocissime instar avium volatus, mundi huius inferioris supremam partem, qua lunam attingit totam esse incensam, tum quod calida suprema quaeque petunt: deinde quod universum illud a nubibus usque ad aetheris confinium, una cum mundo celerrime ad occasum rapiatur. Etenim motus dissolvens materiam, incendium facit: quod itaque est sub luna, volunt esse aerem supra naturam suam calefactum, ex motione aetheris. Verum hic aer neque flamma est, neque ulla materia quae lucem praebere potest, ut pruna aut huiusmodi aliquid. Flamma enim fit, dum ignis materiam nactus est, in quam caloris vim exerceat: sed inane quiddam fervidum veluti in hypocaustis fornacibus, reliquisque caldariis, quibus ignis subiicitur: in quibus quidem flamma nulla, verum talis fervor, ut si stuppa aut similis pulvis in eum locum forte incidat, statim inflammetur. Itaque intervallum hoc usque ad lunam non uno corpore seu elemento Deus implevit, ut elementorum inter se esset rectus ordo, atque conveniens proportio.

Nam supra lunam omnia pura ac diurnae lucis sunt plena. Supra ostensum est umbram terrae, quae vocatur nox, non altius quam luna est, pervenire: forma enim eius umbrae pyramidis similis est, cuius conus seu vertex intra coelum desinit: adeo sol omnia largissimo lumine collustrat, neque in coelo ulla nox aut obscuritas, sed tantum apud mortales, ut nostrae nos mortalitatis memores reddat.

Cuius vicinia tangere fertur Olympus. Nota sunt quae de Olympo traduntur fabulis similiora. Est autem mons, cuius hoc loco mentio fit, in Macedonia iuxta Larissam, alius non pari celebritate est in Phrygia, dicitur autem Ὄλυμπος, ut Graeci, quasi ὅλος λαμπρὸς, id est, totus lucidus. Est huius loci, quod a Graecis poetis apponatur ei ἀνύχιος, quod nocte scilicet caret: sole enim iamdudum sub horizonte merso, in vertice adhuc dies est usque ad secundam noctis vigiliam, ac matutino tempore paribus horis, praelucet vicinis campestribus.

A nobis autem per noctem. Quemadmodum fieri potest, ut claro die ex profundis tenebris seu puteis, caeterisque similis altitudinis cavernis sidera cernantur in lumine, circumfusis videlicet tenebris hebetato: pari modo nocte in coelo intuemur stellas in regione quidem lucis, sed tenebris circumfusi, quod si supra lunae globum consisteremus, prae solis lumine nulla in coelo infra, aut supra stella cerneretur.

]


1 Aer est omne quod inani simile vitalem hunc spiritum fundit, infra lunam, volatus avium nubiumque, et tempestatum capax. Ubi etiam potestates aereae superna sede deturbatae cum tormento diem iudicii durius tunc damnandae praestolantur. Ex quo hominibus apparentes, aerea sibi corpora meritis similia sumunt.
2 Nam supra lunam, quae aeris aetherisque confinio currit, omnia pura ac diurnae lucis sunt plena, cuius vicinia tangere fertur Olympus. A nobis autem per noctem cernuntur sidera, ut reliqua lumina [A, in pro e.] e tenebris. Superior vero et serenus aer coelo, inferior autem, qui in exhalationibus [A, B, C, tumidis corporascit.] humidis corporescit, terrae deputatur: ubi sunt ignis, grando, nix, glacies, et spiritus tempestatum, quae Dominum de terra laudare iubentur.
3 Sed et ipse aliquando coelum vocatur; unde et Petrus ait coelos in diluvio periisse, cum aer turbulentus esset conversus in undas. Et coeli coelorum dicuntur siderei coeli istorum aereorum, tanquam superiores inferiorum.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.229 bnf1615.266 bnf8671.61 bnf11130.77 bnf13013.44 csg248.88 csg250.134 csg251.39

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik