monumenta.ch > Beda Venerabilis > 24
Beda, De Natura Rerum, XXIII. Ubi non sit et quare. <<<     >>> XXV. De aere.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XXIV. De cometis. [

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Cometae sunt stellae flammis crinitae. Κομητής ἀπὸ τῆς κομῆς dicitur, hoc est, A coma cometa dicitur, significat enim coma latine crinem seu caesariem. Physicorum quidam putant fieri fortuito igne et repentino incendio aeris, qui est supra nubes in confinio aetheris; etenim ille fervidus est a coeli superioris motu, quo etiam in occasum rapitur: alii putant esse sidera in coelo perpetua, sed non videri nisi iusto spatio a sole relicta, quemadmodum et Mercurio accidit et Veneri.

Regni mutationem aut pestilentiam, aut bella, aut ventos portendentes. Corporum affectiones animorum motus saepe efficiunt; itaque fit ut qualitatibus corporum ex rerum coelestium et aeris influxu permotis, voluntas et sententia hominum in diversa consilia agantur, ut cholera excitata (quod Marti tribuunt et cometis: sunt enim huius factionis) homines ira et furore exagitentur. Naturale est igitur, ut aliis influentiis alia homines affectent, velint, agant: cometae autem, qui proxime terras feruntur, validissime corporibus influunt: nam cum siccitates efficiant haustis humoribus, naturaliter quorum sunt prognostica, etiam causae haberi possunt. Siccitates vero sequitur sterilitas et terrae motus, et pestilentiae lues, et inundationes et tempestates aeris, caeteraque huiusmodi.

Quarum aliae moventur errantium modo, aliae immobiles haerent. Sparguntur caudae aliquando stellis aut fixis, aut errantibus, quemadmodum Aristoteles memoriae prodidit sua aetate evenisse in stella, quae est in femore Canis maioris: alia sunt libera incendia in vago aere, quorum motus est tardior quam mundi propter aerem, qui supra nubes leniter insequitur motum coeli: huiusmodi omnes sunt infra coelum, altiore tamen loco, quam sunt venti, imbres aut pluviae.

Sub ipso septentrione. Ratio sumitur a loci eius qualitate; istic enim sol, a quo haec regio remota est, horum ignium materiam dissolvit atque dissipat.

Sed cometes nunquam in occasura coeli parte. Occasuram partem opinor intelligi posse occasum aequinoctialem; hic namque medius est sub solis itinere, ubi rarum cometas videre est. Vide Aristotelem libro primo τῶν μετεωρῶν. Operae pretium est, isto loco annotare plura esse eorum genera, quorum discrimina sumuntur a figuris et magnitudine. Cometa ipse generaliter quidem sumitur, interim tamen specialiter, ut apud Aristotelem pro eo cuius crines quoquoversum sparguntur rotunda specie. Pogoniae aliae dicuntur, quibus ex inferiore parte in speciem barbae iuba prominet: Πώγων enim barba est. Aliae ἀκοντίαι in iaculi similitudinem forma tenuiore, sed longiore diriguntur a Graeco ἀκόντιον quod iaculum significat, et telum missile minus hasta. Aliae breviores sunt, et ad similitudinem ensis fastigiato mucrone: hos Graeci ξιφίας: ξῖφος enim est ensis. Sunt enim hae omnium pallidissimae, et quodam gladii nitore sine ullis radiis. Est etiam, quem δισκέα Graeci vocant colore argenteo, a disco, quod notum est: alii pithetes dicuntur figura doliorum; πίθος enim dolium significat; in his cavitas quaedam apparet, quod exterior ora candida sensim in fumidam lucem evanescat. Est etiam ubi coma ad figuram cornu reflexum sit: hos Graeci vocant κερατίας, a κέρας, quod cornu significat. Sunt etiam, quae ab animalibus figuram et nomina recipiunt, ut Hippeus, ab equo, qui hippos dicitur: hic habet equinas iubas in orbem supra se reflexas. Tragi vel hirci etiam quidam dicuntur, specie villorum et iuba quadam circumdati. Fit etiam, auctore Plinio, cometes candidus argenteo crine, ita refulgens, ut vix contueri liceat, specieque humana Dei effigiem in se ostendens.

]


1 Cometae sunt stellae flammis crinitae, repente vascentes, regni mutationem, aut pestilentiam, aut bella, vel ventos, aestusve portendentes. Quarum aliae moventur errantium modo, aliae immobiles haerent. Omnes ferme sub ipso septentrione, aliqua eius parte non certa, sed maxime in candida, quem lactei circuli nomen accepit.
2 Brevissimum quo cernerentur spatium [A, octo.] septem dierum annotatum est, longissimum LXXX. Sparguntur aliquando et errantibus stellis caeterisque crines, sed cometes nunquam in occasura parte coeli est.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.229 bnf1615.266 bnf8671.61 bnf11130.77 bnf13013.44 csg248.87 csg250.134 csg251.39

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik