1 | Solem interventu lunae, lunamque terrae obiectu nobis perhibent occultari; sed solis defectum non nisi novissima primave fieri luna, quod vocant coitum, lunae autem non nisi plena. Non posse autem totum solem adimi terris intercedente luna, si terra maior esset quam luna. Omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectum statutis diebus horisque sub terra; nec tamen cum superne fiant ubique cerni, aliquando propter nubila, saepius globo terrae obstante convexitatibus mundi; et lunae defectum aliquando quinto mense a priori, solis vero septimo fieri. |
2 | Eumdem bis in triginta diebus super terras occultari, sed ab aliis hoc cerni; quondam in quindecim diebus utrumque sidus defecisse, semel iam, mira ratione, lunam in occasu defecisse, utroque super terras conspicuo sidere. Sed ne singulis mensibus eclipsis fieret, latitudo signiferi lunam superius inferiusve transmittit. |