monumenta.ch > Beda Venerabilis > 21
Beda, De Natura Rerum, XX. De natura et situ lunae. <<<     >>> XXII. De eclipsi solis et lunae.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XXI. Argumentum de cursu lunae per signa. [

BRIDEF. RAM. GLOSSAE.---Luna Zodiacum, etc. Luna in unoquoque mense suo in viginti et septem diebus, et tertia parte diei circuit duodecim signa, et insuper unum. Hoc argumento inusitato deprehenditur luna XIII circuire Zodiacum melius quam in illo usitati simus. Quod potest probari, si XXX lunam hoc argumento consideraveris. Istud namque argumentum est verius, quia ad liquidum haec ratio comprehenditur. Illud vero argumentum aliud per triginta dies computat signum, quod non ita esse manifesta ratio docet: quia scilicet aetas lunae in XXIX diebus, et XII horis completur. Nos tamen illo argumento XXX dies damus, propter facilitatem computandi, et ideo istud argumentum, quia subtilius est, ideo verius: quod probatur ita, quia trigesimam lunam secundum hoc argumentum invenies XIII signa habere peracta, illo vero alio non amplius, quam duodecim.

Tredecies. Quomodo tredecies? Quia postquam luna accensa fuerit, in prima parte signi per viginti septem dies et octo horas, currit duodecim signa, usque dum venerit ad eam partem primi signi, ubi accensa fuit: et per illud signum a quo coepit recurrat iterum per duos dies et quatuor horas. Hoc enim superest tantum de sua aetate, antequam fiat impleta, et antequam inchoaverit alterum cursum signorum a capite. Tali siquidem modo peragit, quasi XIII signa in unoquoque cursu suo.

Duobus scilicet diebus, etc. Multiplica illos duos dies duodecies, et reddunt XXIV dies. Multiplica sex praefatas horas duodecies similiter, et sunt LXXII horae. Divide per XXIV et fiunt ter XXIV, et reddunt III dies. Supersunt in singulis signis adhuc bisse unius horae. Duodecim ergo bisses octo faciunt horas. Collige in unum, et fiunt viginti septem dies, et octo horae. In quibus viginti septem diebus, et octo horis conficit luna totum illud signum, quo coepit et quo desinit, antequam inchoaverit cursum suum secundum. Hoc modo perlustrat XIII signa per unumquemque cursum suum, et sic potest intelligi quod tredecies in anno suo, id est, in CCCLIV diebus peragit XII signa.

Partire, etc. Quinquies IX quadrans quinquis (sic), id est, quadraginta quinque, et restant adhuc de XLVIII quadrantibus tres indivisi, post quadraginta quinque, qui faciunt horas octodecim: quia unusquisque de istis quadrantibus sex horas habet in se. Et si diligenter per hanc computationem ad unumquemque numerum, id est, ad unumquemque quadrantem sex horas multiplicaveris, invenies in unoquoque numero novennali, id est, in novem quadrantibus LIV horas, quae reddunt duos dies et sex horas. Ideo per tot dies et horas, et bisse unius horae, currit luna unum signum: quia quod sol agit diebus quinque, hoc facit luna in VIII S. horis. Quod ita probatur. Sexies quini XXX sexta eius pars quinque sunt. Hoc ad solem pertinet, XXX diebus unumquodque signum perlustrat. E contra luna duobus diebus et sex horis perficit unumquodque signum, quae faciunt horas LIV. Tres remanserunt post quadraginta quinque, et ad unumquemque sex horae multiplicantur, sicut supra dictum est.

Per terna semper signa. Bene usque ad terna signa dicit, quia bisse, quae supersunt in luna, non complent duas horas, nisi in tribus signis, quater si ponas octo uncias, faciunt duas horas: quia unaquaeque hora habet XII uncias.

Binas subtrahere. Ideo auferre praecipit per terna signa binas horas, quia ubi signa per novenos quadrantes comprehendit, non computavit bisses eorumdem signorum, qui faciunt duas horas in tribus signis: et licet non computaverimus, bisses perfecit. Propterea secundum computationem nostram tot signa habet percursa, id est, in quoto signo sit luna elongata a sole, ex quo fuit accensa. Verbi gratia: si fuerit luna accensa in tertia vel quarta parte Arietis, et signiferi linea, per quam sol semper currit, corpus lunae positum fuerit inter solem et terram, tunc est elongata a sole tribus signis, ex quarto signo accipies tres partes, vel quatuor, et supplebis totum Arietem. Unde dicit: Quot partes dempseris, tot adiicere recorderis. Si vero in XX parte, vel in alia qualibet post medietatem signi fuerit accensa, non computabis illud signum in quo fuit accensa, sed secundum ab illo. Et cum perveneris ad illud signum ubi luna est, tot partes retrahe ab eo signo, quot retinuit luna ex eo signo ubi fuit accensa, si tamen post medietatem fuit accensa; et propterea illud signum non computabis totum ubi est luna.

]


1 Luna [Hic A quidem addit.] zodiacum tredecies in duodecim suis conficit mensibus, duobus scilicet diebus, et sex horis, et besse, id est, octo unciis unius horae, per singula signa decurrens. Si ergo vis scire, in quo signo luna versetur, sume lunam quam volueris computare, utpote 12; multiplica per IV, fiunt XLVIII. Partire per novem, novies quini, [A, B, C, quadrais.] quadragies quinquies. Quinque ergo signis ex quo luna nata est exactis, quae haud dubie in eodem quo sol est sidere semper accenditur, in sexto iam signo luna duodecima commoratur; quod si unum remanserit, sex horas signi sequentis noveris esse completas; si duo, duodecim; si tria, decem et octo; si quatuor, diem integrum; si octo, octies senas horas, id est, duos adiectos esse dies.
2 Ex quibus tamen horis per terna semper signa binas subtrahere memento. Operosum est enim in singulis signis horas minutatim dividere per uncias. Unde in praesenti quamvis ad nonas portiones tria remanserint, non horas [Addunt tamen A, B, C.] XVIII, sed XVI, sexti signi duodecima luna complevit.
3 Et haec quidem luna in prima vel media parte signi cuiuslibet nata prompta est computatio; sin autem alias, quot primo signo luna accensa vel dempserit vel retinuerit partes, tot sequentibus etiam detrahere vel adiicere recorderis, novem horis in luna pro quinque diebus in sole computatis.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.228 bnf1615.265 bnf8671.61 bnf11130.76 bnf13013.43 csg248.87 csg250.132 csg251.38

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik