1 | Solis ignem dicunt aqua nutriri, multoque hunc luna ampliorem; lunam vero terra esse maiorem, unde et cunctis unius magnitudinis apparet. Quod enim nobis quasi cubitalis videtur, nimiae celsitudinis, distantia facit; alioqui maior oriens Indis, et maior Britannis apparet occidens, qui dum natura sit igneus, motu quoque nimio calorem adauget. |