1 | Zodiacus, vel signifer, est circulus obliquus, XII signis constans, per quem errantes stellae feruntur; nec aliud habitatur in terris, quam quod illi subiacet, reliqua polis squalent. Veneris tantum stella excedit eum binis partibus. Luna quoque per totam latitudinem eius vagatur, sed omnino non excedens eum. Ab iis Mercurii stella laxissime, ut tamen e duodenis partibus, tot sunt enim latitudinis, non amplius octonas pererret; neque has aequaliter, sed duas in medio eius, ut supra quatuor, infra duas; sol deinde medio fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inaequalis; Martis stella quatuor mediis, Iovis media, et supra eam duabus; Saturni, duabus ut sol. |