monumenta.ch > Beda Venerabilis > 15
Beda, De Natura Rerum, XIV. De apsidibus eorum. <<<     >>> XVI. De zodiaco circulo.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XV. Quare mutent colores. [

BRIDEP. RAM. GLOSSAE.---Mercurio radians. Mercurii stella flammivoma est, sicut dicit, quia eam pauci viderunt.

In quarum aera, etc. Ut si Iovis stella venerit in aere Saturni, dubium est utrum Iovis an Saturni sit: sic et in reliquis planetis fit. Cum enim ascendunt ad superiores circulos, mutant colores: quia cum altiora sui circuli petunt, inferiores partes petunt signi superioris. Hoc ipsum autem et de eorum descensu sentiendum est.

Atram in obscuritatem. Solem dicit facere atram obscuritatem, quia claritate illius reliquae planetae lumine privantur; commissuras quoque absidum, quas love planetae concurrunt, ubi circuli eorum conveniunt, una [Quid hac phrasi significare voluerit glossater non video. Forte sic corrigendus et distinguendus est hic locus: comm q. abs. quando planetae concurrunt: ubi . . . . . unus, etc. EDIT.] ex illis obscuratur et quasi una stella esse videntur; extremas etiam orbitas, id est, superiores et novissimas partes circulorum: quia quo altiores sunt, plus obscurantur. Itaque haec tria faciunt atram obscuritatem.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Lucifero gaudens. Apud Plinium legitur candens, quomodo et hic legendum opinor.

Vespero splendens. Apud Plinium est, vesper refulgens.

Postea refulgens. Sic quidem cum aliquo sensu legitur; apud Plinium autem: Postea radians.

In quarum aerea venere. Pro aerea suspicor legendum aera: nam coelo cuiuslibet planetae accipitur, ut Iovis aer, et Saturni aer.

Sol atque commissurae absidum. Commissurae sunt καταβιβάζων καὶ ἀναβιβάζων circuli, id est, caput et cauda draconis, in quibus fiunt lunae ac solis eclipses.

]


1 Suus quidem cuique color est: Saturno candidus, Iovi clarus, Marti igneus, Lucifero gaudens, Vespero refulgens, Mercurio radians, Lunae blandus, Soli cum oritur ardens; postea [A, dies fit.] dies. Sed colores ratio altitudinum temperat, siquidem earum similitudinem trahunt, in quarum [C, ea.] aera venere subeundo, tingitque appropinquantes utralibet alieni circuli meatus: circulus frigidior in pallorem, ardentior in ruborem, ventosus in horrorem, sol atque commissurae apsidum, extremaeque orbitae atram in obscuritatem.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.226 bnf1615.264 bnf8671.60 bnf11130.74 bnf13013.42 csg248.85 csg250.129 csg251.37

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik