monumenta.ch > Beda Venerabilis > 13
Beda, De Natura Rerum, XII. De cursu planetarum. <<<     >>> XIV. De apsidibus eorum.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XIII. De ordine eorum. [

BRIDEF. RAM. GLOSSAE.---Summum planetarum Saturni sidus est. Saturni sidus superiorem locum tenet omnibus planetis. Dicitur autem Saturnus a saturitate, eo quod Italiam tempore famis suis opibus aluerit. Nam, secundum fabulam, a filio regno pulsus, venit ad Italiam, et a Iano rege Italiae susceptus est, eique usum frumenti ostendit. Vel Saturnus appellatus est, quod saturetur annis. Ex se enim natos comedisse fingitur solitus: quia consumit aetas temporum spatia, annisque praeteritis insaturabiliter expletur. Cuius sidus, videlicet Saturni, XXX annis peragit cursum suum; non quod reliquis planetis tardior sit, sed quia vicinior est firmamento, ideo cunctis latiorem circulum peragens, plus ad eum explendum moratur. Natura autem est gelidum, id est frigidum, propter aquas supercoelestes, quibus vicinus est: unde et senex depingitur; vel quia est inter firmamenti temperamentum et calorem aetheris, sicut luna ab aere frigiditatem habet, ab aethere calorem.

Iovis. Iovis stella temperatur frigore Saturni supra se positi, et calore Martis infra se constituti. Est autem vel nominativus, vel genitivus. Eius tamen nominativus est Iupiter: dictus Iupiter quasi iuvans pater, hoc est, omnibus praestans, vel quasi iubarum pater, quae sunt comae vel radii solis, vel Iupiter, quasi Zetos pater, id est pater ignis. Nam ignis apud Graecos zetos, vel πῦρ dicitur.

Martis. Mars dicitur quasi mors, Deus belli, quia est effector mortium. Unde et apud Graecos Ares, id est virtus, appellatur.

Medius sol. Medius sol dicitur esse, quia in medio planetarum est, tres supra se, et tres infra se habens planetas. Dictus autem Sol eoquod exortus solus luceat, obscuratis omnibus sideribus. Et quia medius est in planetis, Mese vocatur, a chorda quae, similiter media in lyra, Mese vocatur.

Quadrante. Quadrans est quarta pars uniuscuiusque rei. Dies ergo cum sua nocte viginti quatuor horis constat, cuius quadrans, id est, quarta pars sextae horae sunt: quod vero remanet sublato quadrante, dicitur dodrans, et est compositum. Nam dodrans dicitur quasi demplo quadrante.

Venus. Venus media nocte dicitur a venustate sui luminis, quae Lucifer mane vocatur, quia lucem fert ante solis ortum; Vesper vero dicitur, quia vespere apparet post solis occasum. Habet ergo hoc proprium Venus quod sola stellarum umbram mittit.

A sole . . . sex et quadraginta longius. Hoc quod dicit, Venerem nunquam abesse partibus sex et quadraginta longius, sciendum quod pars dicitur hoc loco, quantum sol in die de quolibet signo excurrit. Ergo ante quadraginta et sex dies potest venire sol ad locum illius signi, in quo Venus modo est, sed nunquam potest Venus tantum anteire solem, ut non post quadraginta et sex dies veniat contra illum locum sol unde Venus modo egressa est. Nam Venus solem autecedit, utpote infra illum circulum suum tenens angustiorem. Verbi gratia, si modo sit sol in Ariete, Venus in Tauro, id est, in signo sequenti: post quadraginta et sex dies, et si non ante saltem, tunc veniet sol ad Taurum, ubi modo Venus est.

Mercurii. Mercurius sidus aliquando antecedit, aliquando subsequitur solem. Et quia non habet ubi spatietur propter brevitatem sui circuli, semper vicinus est soli, ideo perustus depingitur. Unde etiam nuntius fertur esse deorum.

In coitu solis.--- In coitu, id est, in commeatu, ac si diceret: Quando luna IX vel XXX est, non apparet, quia contra solem est posita, cuius claritate obscuratur, et id vocant calculatores coitum.

Occultantur, etc. Istas occultationes bifariam intelligimus. Primum quando unaquaeque planeta currit in regione alterius, sicut Mars in regione Saturni. Discerni enim non possunt, quia sic videtur quasi una stella. Altero modo in die occultantur: per tot enim dies in die semper oriuntur, et subtus terra per noctem circulos suos tenent, atque ideo ab hominibus non videntur. Dictum est superius occultari planetas, cum subtus terram per noctem circulos suos tenent: modo vero rursus occultari dicuntur, cum solem comitantes, illius claritate latent. Sed ipsa occultatio fit, quandiu inter XI partes a sole fuerint. Nam postquam XI transierint, iam incipiunt videri.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Occultantur vero meantes cum sole. Hanc occultationem astrologi vocant occasum heliacum, id est, solarem; nam occasus quemadmodum exortus duplex est, verus scilicet et apparens: verus est, quem facit mundi circumactus, iuxta quem intra quatuor et viginti horas omne astrum ex non semper apparentibus simul oritur et occidit; apparens autem est haec siderum occultatio, qui occasus dicitur. Sol enim propter luminis maiestatem astra omnia fixa obscurat, quae non quoquoversum quindecim partibus, id est gradibus remota sunt. Planetas vero maiores viciniores octonis partibus, minores denis partibus radiis tegit. Dicuntur autem haec sidera, quandiu implicata radiis solis non cernuntur ab astrologis hypauga. Fiunt huiusmodi exortus et occasus stellarum inerrantium statis temporibus: unde apud poetas et rei rusticae scriptores temporum distinctio ab eis sumitur; errantes, propter motus varios, non faciunt certis diebus exortus et occasus heliacos.

Sunt huius libri et sequentis loca quaedam vetustis commentariis incerti auctoris explicata, quae quia in vetusto exemplari capitibus hisce ascripta fuerant, tum propter vetustatem exemplaris quae ex se habet aliquid venerationis, tum propter eruditionem quoque, ad verbum, quemadmodum ibi erant scripta, huc transtuli, ascripto titulo veteris commentarii, ut nostra ab illis essent divisa. Quod igitur sequitur respicit figuram modo antegressam.

VETUS COMMENTARIUS. Secundum ordinem hic dispositi in figura alphabeti oriuntur duodecim signa zodiaci, quorum ab Ariete retrorsum ordinem sequuntur sol et luna: et ob hoc dicuntur ὑστεροληπτικά, reliqui planetae ante et retro possunt incedere.

Quadrata formula.

Horum duodecim signorum ortus qualibet diei vel noctis hora liquido deprehenditur, si a Kalend. Octobr. horae dierum ac noctium usque ad eam quam sibi quis proposuit colligantur. Quarum summa per viginti quatuor metiatur, et quod excreverit dividat, sicut quadrata inferius instruit formula.

Quoniam ab oriente signo quolibet semper septimum occidit, et ab occidente semper septimum oritur, utrumque medium, id est, quartum dicitur esse centrum.

Quibus signis Orientibus quae occidant.

October. Si 1 aut 2 remanserint, oritur Libra.
November. Si 3 aut 4 remanserint,---Scorpius
December. Si 5 aut 6 remanserint,---Sagittar.
Ianuarius. Si 7 aut 8 remanserint,---Capricor.
Februar. Si 9 aut 10 remanserint,---Aquarius.
Martius. Si 11 aut 12 remanserint,---Pisces.
Aprilis. Si 13 aut 14 remanserint,---Aries.
Maius. Si 15 aut 16 remanserint,---Taurus.
Iunius. Si 17 aut 18 remanserint,---Gemini.
Iulius. Si 19 aut 20 remanserint,---Cancer.
Augustus. Si 21 aut 22 remanserint,---Leo.
Septemb. Si 23 aut 24 remanserint,---Virgo.
Libra. Horis 2 oricate, occidit Aries.
Scorpius. Horis 2 oriente,---Taurus.
Sagittarius. Horis 2 oriente,---Gemini.
Capricornus. Horis 2 oriente,---Cancer.
Aquarius. Horis 2 oriente,---Leo.
Pisces. Horis 2 oriente,---Virgo.
Aries. Horis 2 oriente,---Libra.
Taurus. Horis 2 oriente,---Scorpius.
Gemini. Horis 2 oriente,---Sagittarius.
Cancer. Horis 2 oriente,---Capricornius.
Leo. Horis 2 oriente,---Aquarius.
Virgo. Horis 2 oriente,---Pisces.
]


1 Summum planetarum Saturni sidus est, natura gelidum, XXX annis signiferum peragens. Inde Iovis, temperatum, annis XII. Tertium Martis, fervidum, annis II. Medius [A add. est.] sol, CCCLXV diebus, et quadrante. Infra solem Venus, quae et Lucifer et Vesper dicitur, [A, CCCXLVIII.] CCCXLVII diebus, a sole nunquam [Note: A, absistens in.] assistens partibus sex et quadraginta longius.
2 Proximum illi Mercurii sidus, novem diebus ociore ambitu, modo ante solis exortus, modo post occasus splendens, nunquam ab eo XXII partibus remotior. Novissima luna, XXVII diebus et tertia diei parte signiferum conficiens; dein, morata in coitu solis, biduo non comparere in coelo; Saturni sidus et Martis cum plurimum diebus CLXX; Iovis XXXVI aut cum minimum denis detractis diebus; Veneris LXVIII aut cum minimum LII; Mercurii XIII aut cum plurimum XVIII. Occultantur vero meantes cum sole [A, B, in partibus.] partibus nunquam amplius undenis, interdum vero et a septenis partibus erumpunt.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.225 bnf1615.263 bnf8671.60 bnf11130.73 bnf13013.42 csg248.85 csg250.128 csg251.36

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik