monumenta.ch > Beda Venerabilis > 11
Beda, De Natura Rerum, X. De plagis mundi. <<<     >>> XII. De cursu planetarum.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XI. De stellis. [

BRIDEF. RAM. GLOSSAE.---Stellae lumen a sole mutuantes. Stellae omnes et luna a sole lumen accipiunt. Licet enim igneae sint naturae, et ex eadem luce factae sint qua sol, tamen quia tenuis et subtilis eorum ignis est, non tantae virtutis sunt, ut perfecte possint sine sole lucere. Illuminantur itaque radiis solis, qui maioris potestatis ignem habet. Exhibetur hoc autem in figura Christi et sanctorum eius, qui quod virtutis habent ab ipso accipiunt. Stellae quoque secundum mysticum intellectum sancti viri intelliguntur, de quibus dictum est: Qui numerat multitudinem stellarum. Sicut autem omnes stellae a sole illuminantur, ita sancti a Christo gloria coelestis regni clarificantur. Et sicut prae fulgore solis et vi maxima luminis eius obtunduntur: ita et splendor sanctorum in comparatione gloriae Christi quodammodo obscuratur. Et quemadmodum stellae sibi differunt claritate, ita diversitas iustorum meritorum discretione.

Plenilunii. Plenilunium Graece πανσέληνος dicitur, quod est in luna XV, cuius fulgore circumpositae sibi stellae obscurantur. Simili etiam ratione probatur solem in die ipsas stellas obscurare: et hoc tunc maxime manifestatur, quando fit eclipsis solis, qui etiamsi media die fiat, videntur stellae in coelo. Ad superiora hoc pertinet loca, ubi dicitur stellas fixas esse in firmamento.

Igniculos ex aethere lapsos. Quamvis igniculos ex aethere videamus labi, quod vulgus videns putat cadere stellas a firmamento: sed non ita fit, sed dum ventus aera pervolat, aetherem etiam tangit, et inde scintillas in modum stellarum radiantes secum aufert.

Sidera autem alia. Stellae et sidera inter se differunt. Nam stella est quaelibet singularis a stando dicta, quia semper in coelo fixa stat: sidera vero sunt stellis plurimis facta, ut Hyades et Pleiades. Astra autem stellae sunt grandes, ut Orion, Bootes. Sed haec nomina scriptores confundunt, dum et astra pro stellis, et stellas pro sideribus ponunt.

Succulae in fronte Tauri. Succulae stellae dictae, quasi sub oculis. Sunt enim in fronte Tauri: vel a succo, quod succum ministrant. Unde et Hyadae Graece, id est aquaticae, appellantur. Graece enim ὕδωρ, aqua dicitur. Vel Hyadae dicuntur, ἀπὸ τοῦ ὕειν, id est, a succo. Hae alio nomine Vergiliae dicuntur, quod verno tempore oriantur.

Quia et sua sponte. Hactenus de planetis et de signiferis signis per quae planetae currunt, nunc autem de signis per quae non currunt planetae dicit; atque ideo sua sponte dicit, vel nulla planetarum cogente.

Haedorum exortus. Haeduli in signo Agitatoris sunt, quando oriuntur. Agitator autem vel Auriga ipse est Erichthonius, signum est aquilonale, in cuius dorso est una stella quae vocatur Capra, et duos haedos ante se agitat, de quo ortu vel quibus nunc loquitur. Unumquodque enim signum quatuor ortus habet, id est, matutinum, meridianum, vespertinum, et mediae noctis. Ex quibus duo pleni sunt, matutinus videlicet et vespertinus. Sed modo de matutino ortu loquitur. Cum enim sol oritur ab oriente mane, et ex illius latere oriuntur ista, tunc pluviae vel grando et caetera fiunt.

Et Arcturi. Non dicit de illo arcturo qui quotidie cernitur. Arcturus stella est in praecordiis Bootis. Signum Bootis est quod Graece Arctophylax, id est, custos planetarum [Erravit glossator vel librarius: ἀρκτοφύλαξ enim custos URSI non PLANETARUM, interpretatur. EDIT.] dicitur. Nam Graece phylax, custos Latine.

Nimbosus Orion. Hucusque dixit de signis quae sunt a septentrionali parte signiferi, nunc autem de illis quae in australi parte sunt.

Canicula. Canicula est stella in ore Canis, quae mense Iulio oriens, XV Kal. Aug. nimio calore morbos excitat et tempestates: quae alio nomine vocatur Lingua Sirii, id est Canis. Unde et illi dies caniculares dicuntur.

IOAN. NOV. SCHOLIA. Stellae lumen a sole mutuantes. Plinius Iunior de laudibus solis: Hic suum lumen caeteris quoque sideribus fecerat, praeclarus, eximius, omnia intuens, omnia etiam exaudiens, ut principi litterarum Homero placuisse in uno eo video.

Exceptis iis quae planetae, id est, errantes vocantur. Errantes non dicuntur, quod quiescentibus orbibus in quibus sunt vagi dissolutique vagentur, seu quod non stabiles cursus, neque spatia certis intervallis definienti, sed quod inter se et cum illis intrantibus non paria locorum interstitia custodiant, tum quod iuxta signiferi inclinationem modo humiles sint, alias sublati ad verticem mundi.

Quamvis videamus igniculos ex aethere lapsos. Sub coelo ac supra nubes, ignes quidam ex motu repentini fiunt, quorum alii ad terram truduntur, alii in diversum directo motu aguntur, quos quidam volantia sidera appellant.

Sidera autem alia sunt in liquorem soluti humoris fecunda. Haec ad planetarum ac stellarum fixarum significationes atque effectiones pertinent, de quibus vide Pontanum lib. III de Rebus coelestibus.

Ut suculae in fronte Tauri. Has stellas imperite Romani suculas vocavere, quasi Graece dicantur ὑάδες ἀπὸ τῶν ὑῶν, hoc est, per diminutionem a suibus, et non potius ἀπὸ τοῦ ὕειν, id est, a pluendo: vide Aulum Gellium in Noctibus Atticis.

Ut haedorum exortus et arcturi. Exortum intelliges heliacum, id est, dum a sole recedunt. Sunt autem haedi in humeris Heniochi. Arcturus Septentriones proxime sequitur: de significationibus, vide primum Georgicon.

Nimbosus Orion et Canicula. Orion tempestuosum sidus est occumbens et oriens, est enim stellarum magnitudine ac multitudine maximum: vide Aristotelem lib. II Μετεωρῶν. Canicula stella est fixarum omnium maxima in ore Canis maioris, quam Graeci vocant σείριον a siccitate, alii Canicula volunt significari Canem minorem, quem Graeci vocant προκύονα. Cicero vertit antecanem in Arato: Antecanis, προκύων Graio qui nomine fertur.

]


1 Stellae lumen a sole mutuantes, cum mundo verti, utpote in uno loco fixae, et non stante mundo, vagae ferri dicuntur, exceptis iis quae planetae, id est errantes, vocantur, easque diei adventu celari, nec unquam coelo [A, decedere.] decidere, fulgor plenilunii, et solis probat deliquium.
2 Quamvis videamus igniculos ex aethere lapsos portari ventis, vagique lumen sideris imitari, trucibus cito [A, B, orientibus.] coorientibus ventis. Sidera autem alia [A, dicuntur.] sunt in liquorem soluti humoris fecunda [Note: A add. esse.], alia concreti in pruinas, [Pro aut . . . . aut, A alia . . . . alia ponit.] aut coacti in nives, aut glaciati in grandines.
3 Alia flatus teporis, alia vaporis, alia roris, alia frigoris. Nec solum errantia, ut Saturnus, cuius transitus imbriferi fiunt, sed et quaedam fixa polo, cum errantium fuerint accessu vel radiis impulsa, ut Succulae in fronte Tauri, quas ob id Graeci pluvio nomine Hyadas appellant. Quin et sua sponte quaedam, [A, statutis, omittens que.] statutisque temporibus, ut haedorum exortus et arcturi qui per idus Septembres cum procellosa grandine surgit, et ut nimbosus Orion, et canicula, quae nimium fervens, [A, quindecimo die.] XV Kalendas Augusti emergit.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.224 bnf1615.262 bnf8671.60 bnf11130.72 bnf13013.41 csg248.84 csg250.127 csg251.36

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik