monumenta.ch > Beda Venerabilis > 10
Beda, De Natura Rerum, IX. De quinque circulis mundi. <<<     >>> XI. De stellis.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT X. De plagis mundi. [

BRIDEF. GLOSSAE.---Orientalis. Orientem ideo ianuam coeli vocant, quia in ea parte coelum aperit, videtur, oriente mane sole. Hinc Virgilius: Panditur interea domus omnipotentis Olympi. Occidentem vero ideo, quia in ea plaga quodammodo a mundo fit eius exitus, et intra coeli secreta receptio. Vel ideo ianuae coeli dicuntur, quia ibi oriuntur omnia signa, et per occidentem vadunt. Ab australi vero parte vel septentrionali, nullum signum oritur nec occidit, et ideo non ianuae, sed latera coeli dicuntur.

Haec in medio tantum terrae. In Ierusalem, quae est in Iudaea civitate, vel in Asia constitutis, pene tantumdem diei est tempore aestatis, quantum et hiemis, quia cum sint circa umbilicum, id est, medietatem terrae, ortus non apud illos dilatatur, nec occasus.

Ortum occasumque. Ortum suum dilatat solstitialis dies ab ortu brumali usque ad ortum solstitialem. Similiter occasum dilatat ab occasu brumali, usque ad occasum solstitialem, et hoc apud nos fit, qui in septentrione sumus, circa quos et oriens et occidens sol apparet, sed alias plagas angustat, hoc est, australem et septentrionalem. Nam quando nobis sol aestate media oritur, non statim videtur ab illis qui in meridie sunt, usquequo superiores sui circuli partes petat. Similiter cum occidit, non ab illis videtur; quia a septentrione nobis ubi occidit, longe illi sunt. Septentrionalem plagam similiter angustat, quia ortus citissimus, et occasu tardissimo eam tenet; et quo occidit modo in septentrione, eo etiam prope et oritur. Denique apud Britanniam insulam septentrionalem, decem et octo dies sunt continui, singulis annis sine nocte tempore aestatis. Hinc Horatius divitem lucis eam esse dicit: et Iuvenalis: Minima contentos nocte Britannos. In hieme quoque totidem noctes sunt illis sine die. Sic enim nobis videtur ortus et occasus solstitialis, qui et aestivalis diei, ut in septentrionali fiant tantum, atque ideo angustam partem cernimus ibi inter occasum et ortum. Ab ortu autem aestivalis diei usque ad brumalem ortum magnum spatium videmus. Iterum ortus brumalis diei, et occasus in australi tantum parte cernuntur, et ideo angustat. Parvum enim spatium ibi est. Item a brumali occasu usque ad aestivalem occasum magnum spatium cernitur esse, et ideo dixit: «Ortum occasumque dilatans,» et reliqua. Itaque brumalis etiam dies solstitii dilatat ortum, quia tarde oritur, et tres plagas continet ipsa nox. Similiter dilatat occasum, quia cito occidit in eadem plaga in qua oritur.

Item apud australes. Nam quod nobis longum est, illis breve est: et quod nobis breve est, illis longum est. Aestivales enim dies nobis sunt longi, brumales vero breves. Econtra aestivales dies illis sunt breves, brumales vero longi, quamvis non eodem modo. Non enim sic abbreviatur illis noster dies aestivalis, sicut nobis illorum brumalis, atque ideo dixit: Moderatior. Sed haec quamvis circulorum ratione fiant, divina tamen dispositione fieri creduntur. Neque enim australes sufferre possent ardorem solis, pene semper sibi vicinum si tam longi dies apud illos essent quantum apud nos sunt, nam etiam terra exureretur.

Brumalis occasus. Non dicit solem occasum brumalem habere quando solstitiali parte oritur; quia nec unquam hoc contingit, sed mensium transacto spatio in hunc occasum labitur ad quem linea a solstitiali parte deducta pervenit. Ergo quod dicit: «Licet ubique solstitiali exortui brumalis occasus ex eadem linea respondeat,» tale est ac si diceret: «Quamvis habeamus varietatem in longitudine dierum et noctium, non habemus tamen in lineis.» Nam semper ortus solstitialis in una linea est, et occasus brumalis.

Post sex semper menses. Sol namque per sex menses ascendit, per alios sex retrogradiens per eamdem lineam, in occasum recurrit. Illud igitur signum, quod hodie occidit, post sex menses erit in ortu. Verbi gratia: Si Cancer est hodie mane in ortu, post sex in initio noctis erit in occasu, et Capricornus mane erit in ortu.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Climata, id est, plagae mundi sunt quatuor. Climata pro plagis improprie accipit. Climata namque in agris significat quod quoquoversum patet LX pedes, in mundo autem climata sunt spatia terrarum, quae distinguunt duo paralleli distantes dimidiatis partibus horarum: huiusmodi spatiis terrarum globus est divisus ab aequinoctiali, sub quo dies longissimus non est maior duodecim horis, usque ad eum locum ubi dies solstitialis continet horas aequinoctiales XVI. Cum igitur climata distent horarum semissibus, fit ut climata sint octo. Plaga autem est, finitore per quatuor limites diviso, unaquael bet eius pars, sic enim a Plinio accipiuntur, alii vocant coeli cardines, astrologi centra, et angulos vulgo appellamus: sunt autem ex his meridies et septentrio stabiles, ortus vero et occasus, quia sol propter flexum signiferi non semper ex eodem loco exoritur, variant. Fecerunt itaque studiosi exortus tres, et totidem occasus: unum scilicet, ex quo sol oritur, dum primam partem Cancri est ingressus, quod fit die solstitiali, estque hic prope septentrionem; alius unde oritur sol brumalis sub nonas Decembres, qui est iuxta meridiem. Inter hos medius est, unde oritur diebus aequinoctialibus, sole existente in primis partibus Arietis et Librae: hic exortus verus est, similiter in occidua parte coeli totidem sunt occasus, quorum latitudo versus septentrionem proficiscenti crescit, versus meridiem vero decrescit; quemadmodum ex sphaericis manifestum est.

Ex quibus orientalem et occidentalem. Quemadmodum enim mundus ab exortu aperitur, sic ab occasu clauditur, quapropter utraque pars ianua est. In sacris quoque fit huiusmodi ianuae mentio, ut psalmo LXXVII ianuas coeli aperuisse dicitur.

]


1 Climata, id est, plagae mundi, sunt quatuor: Orientalis ab exortu solstitiali ad brumalem; Australis inde ad occasum brumalem; Occidentalis ex hinc usque ad solstitialem; porro Septentrionalis ab occasu solstitiali usque ad exortum eiusdem partis contingens. Ex quibus orientalem et occidentalem ianuas coeli nominant.
2 Haec in medio tantum terrae positis habentur aequalia. Nam sub Aquilone degentibus brumalis dies brevior, et solstitialis prolixior, ortum occasumque dilatans, alias plagas angustat. Item apud Australes utraque praefata dies moderatior, supradictam diversitatem immutat, licet ubique solstitiali exortui brumalis occasus ex eadem linea respondeat. Nam et cunctis exortibus [A om. solis.] solis eodem modo post sex semper menses congruit occasus.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.224 bnf1615.262 bnf8671.60 bnf11130.72 bnf13013.41 csg248.84 csg250.126 csg251.35

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik