monumenta.ch > Beda Venerabilis > 9
Beda, De Natura Rerum, VIII. De aquis coelestibus. <<<     >>> X. De plagis mundi.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT IX. De quinque circulis mundi. [

BRID. GLOSSAE.---Circulis. Circuli de quibus hic loquitur, sicut terram, sic etiam coelum continent.

Sidera nobis. Non mirum quod sidera quae super nos sunt nunquam nobis occidunt, quia cum sint eorum circuli brevissimi, eo quod in angustiore coeli parte sunt positi, eos ex omni parte videmus scilicet oriendo et occidendo.

Excelsissima. Cancer et capricornus tropica, id est, convertibilia signa vocantur; ex quibus Cancer excelsissima pars signiferi est. Convertibilia autem dicuntur, quia convertitur sol vel superius, vel inferius. Est vero eius domicilium in Cancro XV Kalend. Iulii, quando ipse, solstitialem circulum percurrens, facit solstitium XII Kalendarum supradicti mensis; in Capricorno vero XV Kal. Ian. moratur, quando, brumalem cursum explens, XII Kalend. ipsius mensis aliud facit solstitium, a quo superiores repetit cursus. Solstitium autem dictum quasi so is statium, non quia ibi sol stet, sed quia ibi finit cursum suum.

Aequinoctialis. Aequinoctialis circulus ideo vocatur, quoniam dum per eum sol transit, semper fit aequinoctium. Mense quidem septembri, XII Kal. Octob. in signo Librae; mense vero Martio, XII Kal. Aprilis, in signo Arietis. Sive aequinoctialis dicitur, eo quod ibi sit nox et dies aequalis omni mundo. Dum enim oritur sol in medio mundo, omnes vident, similiter dum occidit; non sic quando ad nos venit, vel quando ad Australes vadit, tunc enim variantur dies noctesque.

Inhabitabilis. Quia per totum illum circulum et per medium illius sol discurrit, ideo nimio calore est inhabitabilis; in superiori autem circulo solstitiali iam dicto, sol neque per medium, neque per totum currit, sed ex una parte tantummodo illum tangit, atque ideo temperatus est.

Brumalis. Brumalis dicitur a brevitate dierum, vel a remeatu solis. Quantum enim ad nos pertinet, breve spatium est ab ortu hiemalis diei usque ad occasum. Bruma autem Graece, edacitas Latine; maxime enim in hieme consumunt homines, quidquid laboratum est.

Australis. Quintus Australis circulus dicitur a vento qui inde flat. Sicut autem notissimum signum est Septentrio in Septentrionali, sic Canopus in Australi; et sicut nobis polus nunquam occidit, sic nec Aegyptiis Canopus.

Inaequalitates. Inaequalia tempora dicit, quia aliud est calidum, aliud frigidum; aliud habet longos dies, aliud breves; vel ideo, quia quando sol in solstitiali circulo est, dies longi, noctesque breves sunt; quando autem in aequinoctiali, dies et noctes pene aequales: sicut in duodecimo Kalendarum Aprilium, et in duodecimo Kalendarum Octobrium; in his enim fiunt aequinoctia. Quando autem in brumali circulo, noctes longae et dies breves fiunt, eo quod longe a nobis sit sol, quod fit XII Kal. Ian., ibi enim est brumale solstitium.

Thyle. A Britannia usque ad Thyle novissimam omnium insularum, novem dierum iter habetur, a qua unius diei navigatione ad mare congelatum pervenitur. Huius insulae habitatores dicit Plinius hiemi lacte vesci, aestate vero inter sua pecora herbas ore carpere.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Quinque circulis mundus dividitur. Agitur hoc capite de circulis parallelis, quorum intervallis distinguuntur in coelo ac terra quinque zonae, quarum passim scriptores meminerunt. Sunt vero paralleli circull, qui mundi circumactu describuntur: nam alii sunt in coelo non paralleli, ut horizon, meridianus, coluri, quos motus coeli non efficit. Parallelorum itaque, seu aequidistantium circulorum tres sunt, qui describuntur a sole. Aequinoctialis, quem sol describit bis in anno, mense Martio ac Septembri, in primis partibus Virginis et Librae: estque hic circulus aequidistantium omnium maximus, ducitur enim per medium sphaerae. Reliqui duo Tropici dicuntur, Graeci τροπὰς vocant: horum unus describitur die solstitiali, sole existente in prima parte Cancri, alter die brumali, dum sol primam partem Capricorni ingressus est. Hi duo solis limites sunt, extra quos ad extrema mundi longius non progreditur: duo reliqui sunt, quorum hic continet astra semper apparentia, ille perpetuo sub horizonte demersa habet. Verum hi duo postremi hoc a superioribus differunt, quod horum magnitudo non in qualibet regione est eadem: abeuntibus enim ad Septentriones continuo fiunt maiores, ut in Graecia describitur a pede posteriore Ursae maioris, at in Germania a stella, quae in Lyra maxime lucet. Sit autem in supra posito schemate a b c d, sphaera et eius axis a b: conversa igitur sphaera super axe a b, in media sphaera describitur parallelus ex c, versus d aequinoctialis, deinde ab m versus n, tropicus aestivalis: ab k versus l, tropicus alter, scilicet Capricorni; deinde ab e versus f, circulus antarcticus sidera continens, nunquam sub nostrum conspectum venientia: postremo ex g versus i, continens non occumbentia astra circulus arcticus. Spatium vero comprehensum inter lineam m k ac rursus inter lineam n l, per quod transversa ducitur linea m l, torrida zona est: nam huic coelo quod in terris est subiectum, vehementia caloris solis aegre habitatur. Similiter extremae partes, videlicet g a i et e b f inhabitabiles ex frigore: ad has namque partes radii solis non penetrant: praeter has duae sunt habitabiles, quarum una nostra est, videlicet g i m n reliqua antichthonum scilicet, k l e f.

]


1 Quinque circulis mundus dividitur, quorum distinctionibus quaedam partes temperie sua incoluntur, quaedam immanitate frigoris aut caloris inhabitabiles existunt. Primus est septentrionalis, frigore inhabitabilis, cuius sidera nobis nunquam occidunt. Secundus solstitialis, a parte signiferi excelsissima, nobis ad septentrionalem plagam versus temperatus, [A. add. et.] habitabilis. Tertius aequinoctialis, medio ambitu signiferi orbis incedens, torridus, inhabitabilis.
2 Quartus brumalis, a parte humillima signiferi ad Austrinum polum versus, temperatus, habitabilis. Quintus Australis, circa verticem Austrinum, qui terra tegitur, frigore inhabitabilis. Tres autem medii circuli [A, inaequalitate . . . . distinguuntur. B.] inaequalitates temporum distinguunt, cum sol hunc solstitio, illum aequinoctio, tertium bruma teneat.
3 Extremi enim semper sole carent. Unde et a Thule insula unius diei navigatione ad Aquilonem mare congelatum invenitur.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.224 bnf1615.262 bnf8671.60 bnf11130.72 bnf13013.41 csg248.84 csg250.126 csg251.35