monumenta.ch > Beda Venerabilis > 6
Beda, De Natura Rerum, V. De firmamento. <<<     >>> VII. De coelo superiore.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT VI. De varia altitudine coeli. [

BRID. GLOSSAE.---Sidera. Sidera circa cardinem errantia, vel rotantia, septentrionalia, videlicet, id est arcturi, et alia, quia coelum non se in erectam altitudinem elevat, sed parum ascendit in modum cochleae devexae; et inde fit ut sidera quae nobis in Septentrione positis videntur sublimia, in vicinio austri constitutis, propter oppositionem terrae, videantur humilia.

Globo terrarum. Globo terrarum dicit, quia terra sphaeroides, id est, rotunda est.

IOAN NOV. SCHOLIA.---Non autem ita mundus. Poli altitudo non in omnibus regionibus eadem permanet; nam ex quolibet loco versus Septentrionem digressis sexaginta stadia, polus septentrionalis una parte (quales sunt in circulo maximo 360) sublimior fit; si vero ad Austrum vergatur, idem polus una parte per totidem stadia fit humilior, et quantum unus polorum fit sublimior, tantum alter ex adverso sub terra fit humilior: evenit igitur ut sidera quae sub hoc coelo nobis totis noctibus cernuntur, transgressis ad Austrum aliqua noctis parte non cernantur, veluti Lyra Orphei in Germania non occidit: verum in Italiae plerisque locis duabus horis sub horizonte occultatur, priusquam emergat.

In quibusdam Indiae locis XV tantum in anno diebus appareant. Similia sunt quae habet Plinius de lunae effluxionibus in Taprobanae, et alia pleraque, quae Beda in hoc opere pro confessis habet; verum si haec ad certam sphaerae et circini, cuius ratio indubitata est, descriptionem accommodentur, hoc certe de septentrionibus consistere nequit; sed haec isto loco discutere non putavimus esse opportunum.

]


1 Non autem ita mundus hoc polo excelsiore se attollit, ut undique cernantur haec sidera; verum eadem quibusque proximis sublimiora creduntur, eademque demersa longinquis, utque nunc sublimis in deiectu positis videtur hic vertex, sic in illa terrae devexitate transgressis illa se attollunt, residentibus quae hic excelsa fuerant, opponente se contra medios visus globo terrarum, adeo ut septentriones, quae nobis a vertice pendent, in quibusdam Indiae locis quindecim tantum in anno [A, noctibus.] diebus appareant.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.223 bnf1615.261 bnf8671.59 bnf11130.71 bnf13013.41 csg248.84 csg250.125 csg251.35