Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT IV. De elementis.
1 | Elementa sibimet sicut natura, sic , et situ differunt. Terra enim, ut gravissima, et quae ab alia natura sufferri non possit, imum in creaturis obtinet locum. Aqua vero quanto levior terra, tanto est aere gravior. Qui si forte aquis in vase aliquo subdatur, statim ad superiora, ut levior, evadit. |
2 | Ignis quoque materialiter accensus, continuo naturalem sui sedem super aera quaerit, sed ne illuc proveniat, in mollem aerem, cuius circumfusione deprimitur, evanescit. Quae tamen quadam naturae propinquitate sibimet ita commiscentur, ut terra quidem arida et frigida frigidae aquae, aqua vero frigida et humida humido aeri, porro aer humidus et calidus calido igni, ignis quoque calidus et aridus terrae societur aridae. |
3 | Unde et ignem in terris, et in aere nubila terrenaque corpora videmus. |