monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3
Beda, De Natura Rerum, II. De mundi formatione. <<<     >>> IV. De elementis.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT III. Quid sit mundus. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Coelo et terra. Coelum tam pro ipso quam omnibus quae in eo sunt, similiter terram pro ipso elemento, et pro his quae in ea continentur, posuit.

Absoluti globata. Illa rotunditas absoluta, id est, perfecta est, cui tantum in longitudine, quantum in latitudine, et quae a suo centro undique aequali spatio distat. Absoluta res dicitur, quae nulla rependet vel fulcitur. Unde nos non sumus absoluti, quoniam terra fulcimur.

Igne quo sidera. Descensionis ordo est. Ignis enim superior est, et superiorem obtinet locum in omni creatura: post ignem aer, deinde aqua, post quam terra imum obtinet locum.

Cingendo et penetrando. Cingit enim aqua undique secus terram et penetrat ne terra, quae est sicca, fatiscat in pulverem. Sunt enim venae quaedam in terris per quas latenter manent aquae, et flumina crescunt; et ideo etiam mare redundare non potest, quia venae terrarum, quae evomunt, iterum absorbent.

Media atque ima. Quaeritur id quoque, quod est medium, potest esse imum; aut id, quod est imum, potest esse medium? Nam hoc videtur in his verbis. Ita ergo intelligitur: Medium est, quoties mundus sic volvitur, et sic est circa terram, ut aequale sit spatium semper a terra ad coelum, sive sub terra, sive supra terram; et semper necesse est ut media pars totius mundi sit infra, et media sit supra; ima autem, quia in ordine quatuor elementorum, quibus constat mundus, ultimum obtinet locum. Et quod excellentius est, melius est. Melior est enim ignis quam aer, aer quam aqua, aqua quam terra, quia corpulentiora sunt quae sunt iuxta terram. Unde et terra immobilis manens, una sede semper haeret, complexa medium mundi locum.

Κόσμος appellatur. Κόσμος verbum Graecum est, quod nos Latini quasi usui habemus, a quo coelum Graece οὐρανὸς dicitur, quo nomine apud illos quoque est, quando mundus vocatur. Multo magis enim debet dici ab ornatu, quod pulchrior est quam sint elementa, quae mundi nomine vocantur.

INC. AUCT. GLOSSAE.---Mundus est universitas omnis, quae constat ex coelo et terra, quatuor elementis, in speciem orbis absoluti globata. Quatuor sunt principalia elementa: ignis, aer, aqua, terra, ex quibus novissimum mediumque elementum terra est. In circuitu terrae aqua, quae est Oceanus; in circuitu aquae, aer, unde coelum vocatur aereum; in circuitu aeris aether, quod est ignis, unde coelum vocatur aethereum. Quae scilicet universitas globata, id est rotunda, coadunata. Coelum tam pro ipso quam pro omnibus quae in eo sunt, similiter terram pro ipso elemento, et pro his quae in ea continentur, posuit. In speciem, id est, formam orbis, id est, rotunditatis alicuius. Illa rotunditas perfecta est, cui tantum est in longitudine, quantum in latitudine, et quae a suo centro undique aequali spatio distat. Absoluti scilicet orbis, id est, distincti et perfecti, propriam habet formam. Absoluta res dicitur, quae nulla re pendet vel fulcitur. Unde et nos non sumus absoluti, quia terra fulcimur. Item globata, id est, coadunata ipsa universitas, igne scilicet et aere vel sole, quia sole omnia illuminantur. Quaeritur quomodo id quod est medium potest esse imum, aut quod est imum potest esse medium, nam hoc videtur in his verbis. Ita ergo intelligitur: Medium est, quia totus mundus sic volvitur, et sic est circa terram, ut aequale spatium sit semper a terra ad coelum, sive sub terra, sive supra terram; et semper necesse est ut media pars totius mundi sit infra, et media supra; ima autem, quia in ordine quatuor elementorum quibus constat mundus, ultimum obtinet locum. Et quod excellentius est, melius est. Melior est ignis quam aer, aer quam aqua, et aqua quam terra, quia corpulentiora sunt quae sunt iuxta terram. Unde et terra immobilis manens, una sede semper haeret complexa medium mundi locum. Librata scilicet ipsa terra, id est, suspensa, vel aequata, quia aequalis pars est semper per omnia a terris ad coelum. Universitas scilicet elementorum, vel firmamenti. Supremum et primum locum in elementis ignis tenet, secundum aer, tertium aqua, quartum et ultimum terra. Pendet immobilis, scilicet quia a nulla creatura sustinetur.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Mundus est universitas, etc. Continet caput hoc mundi definitionem, tum partium quae in eo sunt enumerationem, postremo nominis rationem. Definitio autem ex Aristotelis libro de Mundo ad Alexandum assumpta videtur, sic enim habet: Κόσμος ἐστὶ σύστημα ἐξ οὐρανοῦ καὶ γῆς, hoc est: «Mundus est compages ex coelo et terra.» Adiecit autem quod sequitur: «Atque eis naturis quae intra haec continentur, igne, videlicet, aere, et humore;» deinde: «Illis quoque, quae ex his per naturam sunt composita» Tradunt namque physici omnia ex igne, seu calido spiritu, humore ac terreno, coalescere; itaque quatuor illa elementa dicuntur; quemadmodum enim ex viginti tribus elementis omnes dictiones et voces continentur, sic hae quatuor, simplices partes omnium rerum sunt materia, ob id mundi elementa recte dicuntur.

In speciem orbis absoluti globata. Ad eumdem modum Plinius, cap. 2 libri II, de forma eius. Porro mundi figuram esse sphaeram non argumenta modo docent, sed et hominum consensus, orbem appellantium a rotunditate. Multis probationibus hoc convincit Aristoteles, lib. II de Coelo.

Igne quo sidera lucent. Multi ac praeclari auctores crediderunt coelum igneum esse, stellas ipsas sempiternos ignes, quod splendeant, calorem rebus affundant, ac perpetuo motu cieantur, quae ignium sunt affectiones naturales; quapropter Anaxagoras Glazomenius coelum aethera dictum voluit ab ardendo: αἴθω ardeo est. Sed Aristoteles hanc persuasionem usque contendit esse falsam, efferens in coelo nihil esse elementare; huiusmodi enim corrumpi potest per naturam, sed habere essentiam incorruptibilem ac sempiternam, diversam ab igneo, aerio, humido et terreno, quam quintam vocat Cicero naturam: haec ex Aristotelis sententia aether dicitur a sempiterno cursu. Habet tamen haec quaestio in utramque partem multos et magnos scriptores, quod nobis cursim annotasse visum est esse satis.

Verum mundi nomine etiam coelum a perfecta absolutaque elegantia vocatur. Coelum ex Aristotelis sententia plura significat; universus namque mundus coelum dicitur, veluti apud Graecos κόσμος et οὐρανὸς. Sic apud Plinium, cap. 1, mundus, et hoc quod alio nomine coelum appellare libuit, cuius circumflexu omnia teguntur, alias significat universum aethera, id est, totam compagem rerum coelestium, a luna videlicet usque ad ambitum mundi; hoc plerique secundum coelum vocant, et secundum mundum. Primus enim mundus, seu coelum, quatuor elementorum est comprehensio, qui corruptibilis est et sphaera activorum et passivorum a philosophis recentioribus dictus. Tertium coelum continet res immortales ac divinas, quod a claritate divini luminis ἐμπύρεον cognominatur. Ex hac distinctione quidam interpretantur locum Apostoli de raptu in tertium coelum. Significat praeterea coelum cuiusque planetae suum orbem, veluti apud Ciceronem luna infimum coelorum obtinet. Postremo significat peculiariter coelum octavum a luna, quod Graeci ἀμπλάνες, Latini firmamentum vocant, continet enim stellas fixas; hoc M. Varro, quod caelatum sit, stellatis signis, scilicet, coelum dictum arbitratur. Verum hic Bedae locus inconcinnitate non caret; nam mundus et cosmos ab elegantia absolutaque pulchritudine ac ordine nomen habet. Coelum quidem, ut iam dictum est, et οὐρανός, ut Plato scribit, quod sit superiorum terminus, id est, ὅρος ὄνω; cui et Cleomedes assentitur in Meteoris. Mundi vero nomen magno consensu ab ornatu nomen accepit, quem Aristoteles in ordine maxime situm esse existimat. Universum ipsum commodius κόσμον, inquit, nominaveris, id est, compagem rerum compositam concinnoque ordine digestam, quam ἀκοσμίαν id est, congeriem confusam ac inconditam. Alii ornatum quoque colligunt ex figura et colore, et astrorum collucentium flammis, quos Plinius oculos mundi vocat; huc enim pertinet fabula Argus, quem Iuno occidit. Iunonem enim physici aera intelligunt; hic densatus in nubes solem ac stellas e conspectu nostro aufert, hoc est, Argo centum oculos eruit

]


1 Mundus est universitas [A, omnis creaturae.] omnis, quae constat ex coelo et terra, quatuor elementis in speciem orbis absoluti globata: igne, quo sidera lucent; aere, quo cuncta viventia spirant; aquis, quae terram cingendo et penetrando communiunt; atque ipsa terra, quae mundi media atque ima, librata volubili circa eam universitate pendet immobilis.
2 Verum mundi nomine etiam coelum a perfecta absolutaque elegantia vocatur; nam et apud Graecos ab ornatu κόσμος appellatur.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.222 bnf1615.260 bnf8671.59 bnf11130.71 bnf13013.39 csg248.83 csg250.123 csg251.34

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik