monumenta.ch > Beda Venerabilis > 2
Beda, De Natura Rerum, PRIMUM. De quadrifario Dei opere. <<<     >>> III. Quid sit mundus.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT II. De mundi formatione. [

BRID. GLOSSAE.---In ipso quidem principio. In ipso quidem principio, XX Kalendarum Aprilium, in prima parte Arietis, quia Aries triginta partes habet. In sex enim primis partibus ipsius, totus mundus factus est. Sed quaeritur qualis lux erat, antequam factus esset sol. Sic dicunt: Sine calore erat, id est, blanda, pertingens ab Oriente ad Occasum, ab Aquilone ad Austrum, quae lux postea conversa est in lucem solis.

Coelum, terra, angeli. Coelum hic spiritale intelligere debemus, quo continentur angeli, quod utique in principio factum est de nihilo ante omnem diem. Hoc autem coelum, quod est firmamentum, secundo die de aquis factum est; superius autem coelum ideo spiritale vocatur, quia spirituales continet creaturas, de quo tantum legimus, quod factum sit vel est.

Lux facta est. Lux quae primo die facta est, non adeo clara erat, sicut nunc ista est, quia aquis omnia repleta erant, quamvis minus densis et subtilissimis; et ipsa lux de nihilo, id est, de nulla materia; non enim secundum causam, sed secundum materiam: nam quod ex Deo est, ex nihilo non est. Non enim materiam habuit Deus aliam, nisi seipsum, et ideo ex nihilo esse non possunt.

Firmamentum. Firmamentum est, ubi signa videmus. Sustinet enim superiores aquas; et est frigidae naturae, quia quantum distat sol a terris, tantum distat firmamentum a sole, et ideo glacialis naturae est.

In medio aquarum. In medio aquarum dicit, quia ex omni parte firmamenti aquae, sursum scilicet et deorsum. Has aquas superiores multi dicunt cecidisse ad diluvium faciendum. Sed Augustinus interrogat quid erat factum de isto aere. Nam quantum elongatur aer a terra, tantum elongatum fuit diluvium usque ad lunam, id est, centum viginti quinque millia stadiorum; atque inde facilius intelligitur secundum Augustinum de lumine, quod factum est in principio. Quod lumen non erat tantae claritatis sicut post creationem solis et lunae, sed speciem aurorae habebat, sicut ante solis ortum, quia dicit istum aerem conversum fuisse in aquam, et iterum post annum aqua conversa est in aerem. Nam aer et aqua simul fieri non possunt, nec habuit aer locum, in quo fuisset, quandiu diluvium erat, et nulla aqua vel tempestas supra lunam potest fieri, sed infra lunam fiunt semper.

Anima vero. Quando angeli creati sunt, tunc et anima secundum quosdam. Beatus autem Augustinus et Hieronymus nihil temere de anima affirmare conati sunt, sed ingeniose se ignorare dixerunt unde fiat vel quando ad corpus veniat, utrum tempore conceptionis, an alio quolibet tempore. Philosophi tamen παλιγγενεσίαν dicebant fieri, id est, iteratam generationem, illud sentire volentes, quod ab alio in alium transiret, vel quod anima ex anima, veluti caro ex carne, descendat. Horum nonnulli dicebant eam praeparatam esse, eamque in ipsa conceptione dari, vel alio quolibet tempore. Nos vero veraciter de nihilo esse credere debemus, quanquam tempus destinationis illius ignoremus, hoc solum Deo relinquentes. Quaeritur utrum anima una creata est in sexto die, an multae; sed aperta quaestio est. Si enim unus homo creatus est, quare non et una anima? Et sicut omnia corpora hominum ab illo uno homine deducta sunt, ut Scriptura dicit, in quo omnes peccavimus; quare non et animae deducuntur similiter ab ipsa una anima? Ex hoc intelligitur etiam illud semen, quando immittitur, animam habere. Anima nostra ad imaginem Dei creata est, in qua non exigua nostri portio, sed totius universitatis substantia est, quae procul dubio libera est, et diffusis cogitationibus atque consiliis huc atque illuc vagatur, et considerando spectat omnia. Est igitur ad imaginem Dei, quae non corporea aestimatur, sed mentis vigore absentes videt, trans maria abit, transcurrit appetitu, scrutatur occulta, huc atque illuc uno momento sensus suos per totius orbis fines et mundi secreta circumfert: quae Deo iungitur, Christo adhaeret, descendit in infernum, atque ascendit. In hac enim anima totus homo es, sine qua nihil es, sed terra, et in terram resolveris. Aliter Hieronymus in loco ubi dicit: «Pulvis revertitur in terram suam unde sumptus est, et spiritus redeat ad Dominum.» Satis irridendi sunt qui putant animas cum corporibus seri, et non a Deo, sed a corporum parentibus generari. Cum enim revertatur caro in terram, et spiritus redeat ad Dominum, qui dedit illum, manifestum est Deum Patrem animarum esse, non homines.

Gubernatione. Creatoris potentia, atque omnipotentis et omnitenentis virtus causa subsistendi omni creaturae. Neque enim sicut constructor aedium, cum fabricaverit, abscedit, atque illo cessante et abscedente stat opus eius, ita mundus ictu oculi stare poterit, si ei Deus regimen sui subtraxerit.

Simus. Non tanquam substantia eius, sic in illo sumus; sed utique cum aliud simus quam ipse, non ob aliud in illo sumus, nisi quod continet et disponit omnia, per quam dispositionem in illo vivimus, movemur et sumus. Unde colligitur quia si subtraxerit se, nec vivemus, nec movebimur, nec erimus.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---In ipso quidem. Distributio creationis per senos dies, quam copiosissime explicuit Hexameron Basilii Magni, cuius supplementum scripsit frater eius Gregorius Nicenus, quod inscribitur: Περὶ τῆς τῶν ἀνθρώπων γενέσεως, et versum a Dionysio Romano, cognomento Exiguo: hoc mensibus aliquot abhinc typis antea non excusum in lucem emisimus.

Et homo, carne quidem de terra. Homo natus est postremo, rebus omnibus productis, cuius gratia (quod theologi et philosophi gentiles scripserunt) omnia condita sunt: estque maxime secundum naturam, ut destinata operi ante opus parentur; est enim, quod philosophi dicunt, finis intentione primum, sed productione postremum.

Qui in paradiso, quem Dominus a principio plantaverat, constituitur. Natus est homo in agro Damasceno, unde translatus est in paradisum. Ait autem Beda, Dominum ante hominem condidisse paradisum, qui horti erant voluptatis, destinati humanis rebus: ubi autem paradisus sit, disputatur a theologis per varias sententias; plerique autem discedunt in illam sententiam, ut existiment universum locum de paradiso aenigmaticῶs intelligendum, nec esse aliud quam hunc mundum. Quemadmodum enim gentiles appellant mundum domicilium et templum quoddam deorum, ab inexplicabili pulchritudine summae venerationis opificium; ita in sacris intelligendum locum voluptatis hunc mundum, cuius absoluta elegantia, qua nihil ornatius excogitari potest, in quo ornatu mens hominis naturae varietatem admirans, voluptate expleri nequit. Nam fontem illum ex quo fluunt quatuor flumina interpretantur Oceanum, unde ut Homero etiam placuit, omnium amnium et fontium cursus vim et initium sumunt. Nam quomodo intelligi possit ex paradisi fonte Nilum et Euphratem et Gangem venire, nisi per paradisum intelligamus hunc mundum, fontem illum mare, quod occultis meatibus subterraneis longe lateque infusum omnibus fluminibus humorem suppeditat. Haec quoniam obiter mihi in mentem veniunt sic posui, non ut certum in rebus extra meam professionem positis, aliquid definiam, sed ut aliis disputandi eruditis super hac questione materia relinquatur.

Septimo Dominus quievit non a creaturae gubernatione. Ultimi diei describitur actio, quem diem Iudaei Sabbatum vocant, ut quidam a sabe, quod eorum lingua septem sonat; alii interpretantur quietem; quidam deducunt a Graeco σεβεῖν, quod est sacrificare. Ridiculi sunt homines, qui hanc vacationem ad planetarum magisterium retulerunt, quod videlicet propterea Sabbato iussi sunt feriari, quia Saturnus, qui tunc temporis est dominus, diem illum rebus agendis reddat ineptum: est enim sidus inauspicatum. Quorum sententia reprehenditur docte a Pico Mirandulano in libris quos adversus astrologos scripsit.

]


1 In ipso quidem principio conditionis facta sunt coelum, terra, angeli, aer, et aqua de nihilo. Die autem primo lux facta est, et ipsa de nihilo; secundo, firmamentum in medio aquarum; tertio, species maris et terrae, cum eis quae terrae radicitus inhaerent; quarto, luminaria coeli de lumine primo die facto; quinto, natatilia et volatilia de aquis; sexto, reliqua animalia de terra, et homo [A, B, C, carne quidem.] quidem carne de terra, anima vero de nihilo creatus; qui in paradiso, quem Dominus a principio plantaverat, constituitur; septimo Dominus requievit, non a creaturae gubernatione, cum in ipso vivamus, [A, B, C, et moveamur.] moveamur, et simus, sed a novae substantiae creatione.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.222 bnf1615.260 bnf8671.59 bnf13013.39 csg248.83 csg250.123 csg251.34

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik