monumenta.ch > Beda Venerabilis > 1
Beda, De Natura Rerum, PRAEFATIO. <<<     >>> II. De mundi formatione.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT PRIMUM. De quadrifario Dei opere. [

BRIDEFERTI GLOSSAE.---Operatio divina, quae secula creavit et gubernat. Duobus modis dicitur Deus gubernare saecula, vel conservando facta, vel per successiones reparando.

Dispensatione non facta. Dispensatio et consilium Dei, et ars ipse Deus est, quia in eo praeter seipsum nihil esse potest.

Aeterna sunt. Proinde omnia, quae ab ipso facta sunt per dispositionem aeterna sunt, sicut et ille aeternus est et tunc Deus sunt. Ut enim beatus Augustinus dicit: Aliter sunt ea quae sub eo facta sunt, aliter ea quae in Deo sunt, Deus videlicet in dispositione existendo, unde omnia quae sunt, Deus sunt.

Pater usque nunc. Quis explicet verbis quomodo Deus et quietus operetur, et operans quiescat, in eo, quod Deus die septimo requievit: ipsum Dominum et Salvatorem nostrum Iesum Christum, qui haec loquebatur, et dicebat: Pater meus usque modo operatur, et ego operor, magnum sacramentum significavit, quia et Dominus Iesus utique Deus. Ipse est enim verbum Domini, quia in principio erat verbum, et non qualecunque verbum; sed Deus erat verbum, et omnia per ipsum facta. Operatus est Pater lucem, sed dixit ut fieret lux. Si dixit, verbo operatus est. Verbum eius ego eram, ego sum. Per me factus est mundus in illis operibus; per me regitur mundus in istis operibus. Pater meus et tunc operatus est, cum fecit mundum, et usque nunc operatur cum regit. Operatur ergo Deus non nova creando, sed creata gubernando. Fuerunt quidem in praesentia Dei, antequam fuissent creata; sed aeterna sunt, ante omne videlicet tempus, et ante aliquam creationem. Ante mundi creationem quidem tempus fuit, sed non tale quale nunc est, quia nulla tunc erat vicissitudo diei et noctis.

INC. AUCT. GLOSSAE.---Operatio divina, quae saecula creavit et gubernat. Duobus modis dicitur Deus gubernare saecula, vel conservando facta, vel per successiones reparando. Quadriformi ratione, id est, quadripartito intellectu. In Verbi, id est, Filii Dei dispensatione, id est, dispositione et providentia. Non facta, id est, non temporalia sunt. Fuerunt quidem in praesentia Dei antequam fuissent creata: sed aeterna sunt, ante omne videlicet tempus, et ante aliquam creationem. Ante mundi creationem tempus quidem fuit, sed non tale, quale nunc est: quia nulla vicissitudo diei et noctis. Ante saecularia tempora, id est, ante constitutionem mundi. Informi materia, id est, confusa, ubi coelum et terra necdum habebant formas et species suas. Elementa mundi, id est terra et aqua, ignis et aer.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Operatio divina. Orditur Beda a mundi generatione; iam enim in confesso est mundum esse a Deo creatum, ut primo Geneseos scriptum est: In principio creavit Deus coelum et terram. Verum in theologicis disceptationibus quaeri solet de temporis duratione, id est, quantum temporis Deus occupatus in producendo fuerit; nam ex Geneseos principio modo momentaneum fuisse intelligitur, id est, facta esse omnia uno temporis momento, modo creationis duratio dicitur fuisse ἑξάμετρος. Ne igitur videatur pugna esse in sacris, enumerat hic Beda quatuor species operationis, quibus mundus dicitur esse factus. Prima quidem est quam Deus ab aeterno (ut sic dicam) concepit. Nam theologi aiunt haereticum esse statuere in Deo novum aliquod faciendi consilium; si enim quod optimum est posterius concepisset, nescivisse eum id ante, aut noluisse sequeretur, quorum in Deum neutrum cadere potest, aut optima quae sint non videre, aut nolle facere; itaque a principio saeculorum, id est, ab aeterno, creatio mundi in mente divina fuit. De hoc conceptu loquitur Ioannes in exordio Evangelii sui: In principio erat Verbum, etc.; et Apostolus ad Ephesios: Qui nos ante tempora praedestinavit in regnum. Secunda creatio qua Deus (cum iamiam orbis nasciturus erat) uno momento ex nihilo creavit materiam informem, id est, silvam quamdam omnium rerum, quae postea per formarum applicationem formarentur: hanc informem materiam, in qua adhuc nullius rei, nec arboris, nec hominis species fuit, gentiles philosophi negabant esse factam, sed fuisse ab aeterno putabant, vocabantque silvam huiusmodi Chaos, quod rerum omnium confusam materiam significat. De hac creatione sic scriptum est: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul, id est, rerum omnium materiam. Tertia creatio est qua Deus ex illo Chao formas et facies rerum inchoabat atque produxit, ut coeli, terrarum, marium, arborum, animalium, quae operatio temporalis fuit, et, attestante Scriptura, sex dierum. Quarta operatio, qua Deus quotidie mundum conservat, vivificat et gubernat; falsa enim quorumdam philosophorum sententia est, existimantium hunc temere et nulla potestate Dei conservari et regi: ex hac operati ne animalia alia ex aliis nascuntur, terra ex se produxit arbores, semina in agris condita cum fenore redeunt; producit igitur Deus quotidie novas eiusdem generis res. De hac conscriptum est in psalmo CXLVI: Qui operit coelum nubibus, et parat terrae pluviam. Qui producit in montibus fenum et herbam, et qui dat iumentis escam suam, et pullis corvorum invocantibus se. Prima igitur creatio facta est ab aeterno; secunda momento: tertia spatio sex dierum; quarta est quotidiana durans usque ad consummationem saeculi. Disputantur hae quaestiones passim a sacris interpretibus, et a beato Augustino, libro IX de Civitate Dei, a Petro Lombardo II Sentent., distinct. 11, a divo Thoma et aliis.

Ante tempora saecularia. Tempus saeculare, quod ex coeli ac stellarum circumactu observatur; aliud est tempus ante saeculare sine ulla permutatione sempiterna duratio; id vocant philosophi a sempiternitate αἰῶνα. Vide Aristotelem, de coelo, vol. I, c. 9.

]


1 Operatio divina, quae saecula creavit et gubernat, quadriformi ratione distinguitur: primo, quod haec in Verbi Dei dispensatione non facta, sed aeterna sunt: qui nos, apostolo [A., testante.] teste, ante tempora saecularia praedestinavit in regnum; secundo, quod in materia informi pariter elementa mundi facta sint, ubi qui vivit in aeternum creavit omnia simul; tertio, quod eadem materies, secundum causas simul creatas non iam simul, sed distinctione sex primorum dierum in coelestem terrestremque creaturam formatur; quarto, quod ex eiusdem creaturae seminibus et primordialibus causis totius saeculi tempus naturali cursu peragitur, ubi Pater usque nunc operatur et Filius, ubi etiam corvos pascit, et lilia vestit Deus.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.222 bnf1615.260 bnf8671.59 csg248.83 csg251.33

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik