monumenta.ch > Beda Venerabilis > A
>>> Beda, De Natura Rerum, PRIMUM. De quadrifario Dei opere.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, PRAEFATIO. [B. omittit.] [

INCERTI AUCT. GLOSSAE.---Glossa, Graeca interpretatione, linguae sortitur nomen. Hanc philosophi adverbium dicunt, quae vocem illam, de cuius proprietate requiritur, uno et singulari verbo designat. Quid enim illud sit, in uno verbo positum declarat, ut: Conticescere est tacere; item: Latus haurit apertum. Haurit, percutit; item cum terminum dicimus finem, aut populatas interpretamur esse vastatas; et omnino cum unius verbi rem verbo uno manifestamus.

Versus Bedae presbyteri.---Nominatus versus ab eo quod fluat, seseque ipse circumeat. Versus proprie dicitur a vertendo, quia converti potest, id est, ut id quod habet in fine, habeat in medio, et e contra, ut est: Cornua velatarum, vertimus antemnarum, cornua velatarum. Vel ideo dicitur versus, quia a fine manus scribentis, ad initium convertitur: Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris.

Naturas rerum varias labentis et aevi. Quidquid est sive visibile, sive invisibile, sensibile seu intelligibile, creans sive creatum, natura dicitur. Ergo generale nomen est natura omnium rerum, et earum quae sunt, et earum quae non sunt. Illa autem non esse dicuntur, quae nec sentiri nec intelligi possunt, sed quod ita sunt, ut omnem cognitionem corporis et mentis transcendant. Duobus namque modis natura dicitur. Deus itaque natura dicitur, quod cuncta nasci faciat. Omnis etiam creatura natura vocatur, eo quod nascatur. Rerum, id est, causarum creatorum, visibilium scilicet et invisibilium. Varias, id est, diversas et multiplices, ac dissimiles, veluti in mundo habentur. Labentis, id est, decurrentis et deficientis. Aevi, αἰὼν Graece, Latine saeculum; hinc aevum dicitur saeculum.

Perstrinxi, id est, breviter scripsi. Perstringere proprie est, strictim narrando abbreviare. Titulis. Titulus autem dicitur a Titane, id est, sole, quia sicut sol sua praesentia mundum illuminat, ita et titulus sequentem paginam illustrat; nam si titulum frontis eraseris, muta pagina remanebit, ut ait quidam. «Titulum frontis erade, ut muta sit pagina.» Tempora lata, id est, ampla. Citis, id est, brevibus. Titulis, id est, praefatiunculis ita inchoantibus: De quadrifario Dei opere, etc.

Beda. Subauditur Ego. Dei famulus, id est, servus.

Qui legis, scilicet meum librum. Per apostrophen alloquitur lectorem. Obsecro, scilicet te, o lector. Tuere, id est, contemplare. Perennem diem, id est, perpetuam lucem, Deum videlicet, qui est dies aeternus ante omnem diem, et omni sole lucidior. Mente, id est, intellectus ratione et discretione. Fixa, scilicet illa mente. Super astra, id est, super coelos, ubi astra sunt, de quibus in hoc opusculo Deo auxiliante disputabimus.

IOANNIS NOV. SCHOLIA.---Naturas rerum. Distichon hoc in exemplari scripto et satis veteri usque ad tetrastichon productum fuit, adiectis his duobus: Beda Dei famulus, tu fixa, obsecro, perennem, Qui legis ista, super mente tuere diem. Quae ab alio quopiam adiecta videntur; fuit enim Beda versificator tolerabilis, ut planum fecit in opere quod hexametris versibus composuit de Vita Gutberti.

]


1
Naturas rerum varias, labentis et aevi
    [C., Perstrinxit.] Perstrinxi titulis, tempora lata, citis,
Beda Dei famulus; tu fixa, obsecro, perennem,
    Qui legis astra, super mente tuere diem.
Beda Venerabilis HOME


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik