Beda Venerabilis, De Arte Metrica, XXV Quod tria sunt genera poematis.
1 | Sane quia multa disputavimus de poematibus et metris, commemorandum in calce quia poematum genera sunt tria; aut enim activum vel imitativum est, quod Graeci dramaticon vel micton appellant; aut enarrativum, quod Graeci exegematicon vel apangelticon nuncupant; aut commune vel mistum, quod Graeci coenon vel micton vocant. |
2 | Dramaticum est, vel activum, in quo personae loquentes introducuntur, sine poetae interlocutione, ut se habent tragoediae et fabulae. Drama enim, Latine fabula dicitur; quo genere scripta est illa Ecloga, Quo te, Moeri, pedes, an quo via ducit in urbem. | Quo apud nos genere Cantica canticorum scripta sunt, ubi vox alternans Christi et Ecclesiae, tametsi non hoc interloquente scriptore, manifeste reperitur. Exegematicon est, vel enarrativum, in quo poeta ipse loquitur sine ullius interpositione personae, ut sunt tres libri Georgici toti, et prima pars quarti; item Lucretii carmina, et his similia. |
3 | Quo genere apud nos scriptae sunt Parabolae Salomonis et Ecclesiastes, quae in sua lingua, sicut et Psalterium, metro constat esse conscripta. Coenon est, vel micton, in quo poeta ipse loquitur, et personae loquentes introducuntur, ut sunt scripta et Ilias et Odyssea Homeri, et Aeneis Virgilii; et apud nos historia beati Iob, quamvis haec in sua lingua non tota poetico, sed partim rhetorico, partim sit metrico vel rhythmico scripta sermone. |
4 | Haec tibi, dulcissime fili, et collevita Cuthberte, diligenter ex antiquorum opusculis scriptorum excerpere curavi, et quae sparsim reperta, diutino labore collegeram, tibi collecta obtuli, ut quemadmodum in divinis litteris statutisque ecclesiasticis imbuere studui, ita etiam metrica arte, quae divinis non est incognita libris, te solerter instruerem: cui etiam de figuris vel modis locutionum quae a Graecis schemata vel tropi dicuntur, parvum subiicere libellum non incongruum duxi; tuamque dilectionem sedulus exoro ut lectioni operam impendas, illarum maxime litterarum in quibus nos vitam habere credimus sempiternam. |