1 | Metrum dactylicum Sapphicum pentametrum constat ex trocheo, spondeo, dactylo et duobus trocheis, cui metro post tres versus comma heroicum subiungitur. Hoc metro sanctus antistes Paulinus sextum beati confessoris Felicis librum composuit, cuius principium est: Iamne abis et nos properans relinquis, Quos tamen sola regione linquis Semper adnixa sine fine tecum Mente futurus. | Et paulo post dicit: Sicut Aegypto praeeunte quondam, Noctis et densae tenebris operta, Qua Dei iussu sacra gens agebat, Lux erat orbi. Quae modo in toto species probatur, Orbe, cum sanctae pia pars fidei Fulgeat Christo, reliquos tenebris Obruat error. Sic mea qua se feret actus hora, Cuncta Niceta Dominus secundet, Donec optatam patriam vehatur Laetus ad urbem. |
|