monumenta.ch > Beda Venerabilis > 17
Beda, De Arte Metrica, XVI Ut prisci poetae quaedam aliter quam moderni proposuerint. <<<     >>> XVIII De metro Sapphico.

Beda Venerabilis, De Arte Metrica, XVII De metro Phalecio.

1 Verum quia de metro heroico quae videbantur, tractavimus, libet et aliorum genera metrorum, ea duntaxat quae magis usui [Paris., haberi.] habere reperimus, parumper commemorare. Est igitur metrum dactylicum Phalecium pentametrum, quod constat ex spondeo et dactylo et tribus trocheis. Huius exemplum,
Cantemus Domino Deoque nostro,
Cui [Nonne legendum cuius?] gloria cum honore pollens,
Sese magnificis decorat actis,
Dum currus celeres Aegyptiorum,
Iunctis equitibus gravique turba,
Rubri marmoris enecat fluentis,
Adiutor [Paris., validus.] validae meae salutis,
Plebem de medio tulit profundo.
Custos et genitor salusque vera
Hic est, hic dominus meus et altor,
Ipsum conspicua sacrabo laude,
Est qui progenitor mei parentis.
Ipsum vocibus arduis fatebor,
Qui bellum tulit obruitque fortes,
Dignus nomine quo Deus vocatur.
Beda Venerabilis HOME

bmo296.43 bmv414.52 bnf7491.124 bnf7551.128 bnf7558.74 bnf16668.19 bpt100.66 csg876.249 med6824.217

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik