Beda Venerabilis, De Arte Metrica, XV Quod et auctoritas saepe et necessitas metricorum decreta violet.
1 | Attamen intuendum est nobis, quia et auctoritas nonnunquam et necessitas metricae disciplinae regulas licite contemnit. Necessitas quidem in his verbis, quae non aliter in versu poni possunt, ut sunt ea quae quatuor syllabas breves habent, ut Italiam, basilica, religio; vel tres primas breves, ut reliquiae; vel unam in medio brevem, ut veritas, trinitas, quae neque dactylum consuetum, neque spondeum facere possunt, quod in propriis nominibus maxime solet evenire. |
2 | Huius exemplum: Italiam sequimur fugientem, et mergimur undis. | Litteram i contra naturam pro longa posuit, quia non aliter Italiam, quam saepius erat nominaturus, appellare valebat, nisi aut syllabam, quae natura brevis erat, produceret, aut tribrachym loco dactyli poneret. Sic cum, de apibus loquens, alvearia nominare vellet, necessitate posuit antibacchium in versu dactylico, ut: Seu lento fuerint alvearia vimine texta | Et Paulinus: Qui simul ac sancta pro religione coistis. | Re contra naturam pro longa posuit, quia non aliter hoc nomen versus hexameter recipere valebat. |
3 | Tale est et illud eiusdem: Basilicis haec iuncta tribus patet area cuncti | Namque alibi pro brevi ponitur eadem syllaba, dicente Fortunato: Hic Paulina, Agnes, Basilissa, Eugenia regnat. | His et aliis huiusmodi necessitatibus credo factum, quod de libro beati Iob loquens Hieronymus, cum dixisset, eum maxima ex parte versibus hexametris apud Hebraeos esse descriptum, addidit: Qui, dactylo spondeoque carentes, propter idioma linguae crebro recipiunt et alios pedes eorumdem quidem temporum, sed non earumdem syllabarum. |
4 | Auctoritate autem contemnitur regula grammaticorum, ut Sedulius in clausula carminis, cuius supra meminimus, cum dixisset: Gloria magna Patri, semper tibi gloria, Nate, | Subdit: Cum sancto Spiritu gloria magna Patri. |
|
5 | Spiritus enim primam syllabam habet longam. Unde vera scansio versus istius haec est: cum san spondeus, cto spiri antibacchius, et non dactylus; sed poeta, ut gloriam sanctae et individuae Trinitatis clara voce decantaret, neglexit regulam grammaticae dispositionis. Idem ipse in carmine Paschali: Sic ait ipse docens: Ego in Patre et Pater in me. |
|
6 | Sic enim scanditur: Sic ait dactylus, ipse do dactylus, cens e trocheus, gin pa spondeus, ablato o per synalepham. Aut si scandere vis cens ego, et facere dactylum, contra morem ipsius Sedulii, quem per omnia servavit, agis ut immunis stet vocalis altera superveniente vocali. Idem in eodem opere: Clarifica, dixit, nomen tuum, magnaque coelo. |
|
7 | In quo ut veritatem dominici sermonis apertius commendaret, postposuit ordinem disciplinae saecularis. Idem iterum: Scribitur et titulus: Hic est rex Iudaeorum; | quod quomodo scandendum iudicaverit, videat qui potest, utrum Iudaeorum duos spondeos quinta et sexta regione contra morem, an solutis syllabis, iuxta quod supra monstravimus, dactylum fieri voluerit et spondeum. |